# De Trinitate 31.2.48-54

Novatian, De Trinitate, 31.2.48 to 31.2.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/31.2.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/31.2.48

Ex quo dum huic qui est Deus omnia substrata traduntur, et cuncta sibi subjecta Filius accepta refert Patri, totam divinitatis auctoritatem rursus Patri remittit; unus (63) Deus ostenditur ve- rus et aeternus Pater: a quo solo haec vis divinitatis emissa, etiam in Filium tradita et directa, rursum per substantiae communionem ad Patrem revolvitur. Deus quidem ostenditur Filius, cui divinitas tradita et porrecta conspicitur; et tamen nihilominus unus Deus Pater probatur, dum gradatim reciproco meatu illa majestas atque divinitas ad Patrem qui dederat eam, rursum ab illo ipso Filio missa revertitur et retorquetur; ut merito Deus Pater omnium Deus sit, et principium ipsius quoque Filii sui (64), quem Dominum genuit: Filius autem caeterorum omnium Deus sit, quoniam omnibus illum Deus Pater praeposuit quem genuit (I Tim. II, 5): ita Mediator Dei et hominum Christus Jesus omnis crea- turae subjectam sibi habens a Patre proprio potestatem qua Deus est; cum tota creatura subdita si- bi, concors Patri suo Deo inventus, unum et solum et verum Deum Patrem suum, manente in illo (65) quod etiam auditus est (Hebr., V, 7), breviter approbavit.

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
