Latin
Chapter 5
Novatian, De Trinitate 5
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus si iracundias et indignationes quasdam, et odia descripta in sacris paginis teneamus, non tamen haec intelligi ad humanorum exempla vitiorum. Cujus etiam si iracundias legimus (40), et indi- guationes quasdam descriptas tenemus, et odia relata cognoscimus, non tamen haec intelligimus ad hu- manorum relata esse exempla vitiorum. Haec enim omnia, etsi hominem possunt corrumpere, divi- nam vim non possunt omnino vitiare. Passiones enim istae in hominibus merito esse dicentur, in Deo non merito judicabuntur. Corrumpi enim per haec homo potest, quia corrumpi potest: corrumpi per haec Deus non potest, quia nec corrumpi po- test. Habent igitur ista vim suam quam exer- ceant; sed ubi praecedit passibilis materia, non ubi praecedit impassibilis substantia. Nam et quod irascitur Deus, non ex vitio ejus venit, sed ad remedium nostri illud facit. Indulgens est enim, etiam tunc cum minatur: dum per haec homines ad recta revocantur. Nam quibus ad honestam vitam deest ratio, metus est necessarius, ut qui rationem reliquerunt, vel terrore moveantur. Et ideo omnes istae vel iracundiae Dei, vel odia, vel quae- cunque sunt hujusmodi, dum ad medicinam no- stram proferuntur (ut res docet), ex consilio, non ex vitio venerunt, noc ex fragilitate descendunt; propter quod etiam ad corrumpentium Deum va- lere non possunt. Materiarum enim in nobis ex quibus sumus, diversitas ad iracundiae consuevit cor. rumpentem nos excitare discordiam; quae in Deo vel ex natura vel ex vitio non potest esse: dum non utique ex coagmentis corporalibus intelligitur es e constructus. Est enim simplex, et sine ulla corporea concretione, quidquid illud est totus, quod se solus scit esse; quandoquidem Spiritus sit di- ctus (Joan. IV, 24). Et ideo haec quae in hominibus vitiosa sunt et corrumpentia, dum ex corporis ipsius et ma…eriae corruptibilitate irascuntur, in Deo corruptibilitatis vim exercete non possunt: quan- doquidem (41), ut diximus, non ex vitio, sed ra- tione venerunt.