# De Trinitate 6.1-20

Novatian, De Trinitate, 6.1 to 6.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/6.1

Et licet Sciriptura faciem divinam saepe ad humanam formam convertat, non tamen intra haee nostri cor- poris lineamenta modum divinae majestatis includi. Et licet Scriptura coelestis ad humanam formam faciem divinam saepe convertat, dum dicit (Psal. XXXIII, 16): Oculi Domini super justos: aut dum (Gen. VIII, 21): Odoratus est Dominus Deus odorem bonae fragrantiae: aut dum traduntur Moysi tabulae scriptae digito Dei (Exod. XXXI, 18): aut dum popu- lus filiorum Israel de terra AEgypti manu valida et brachio excelso (Psal. CXXXV, 12) liberatur: aut dum dicit (Isa. I 20): Os enim Domini locutum est haec: ant dum terra scabellum pedum Dei esse per- hibetur (Isa. LXVI, 1): aut dum dicit: (IV Reg. XIX, 16): Inclina aurem tuam, et audi: nos (42) qui dicimus, quia Lex spiritalis est, non intra haec no- stri corporis lineamenta, modum aut figuram divi- nae majestatis includimus, sed suis illam intermi— natae magnitudinis (ut ita dixerim) campis sine ullo line diffundimus. Scriptum est enim (Psal.CXXXVIII, 8,9, 10): Si ascendero in coelum, in ibi es: si de- scendero ad inferos, ades: et si assumpsero alas meas, et abiero trans mare, ibi manus tua apprehendet me, et dextera tua detinebit me. Rationem enim divinae Scripturae de temperamento dispositionis cogno- scimus. Parabolis enim adhuc, secundum fidei tem- pus, de Deo Prophetes tunc loquebatur, non quomodo Deus erat, sed quiomodo populus capere poterat. Ut igitur haec sic de Deo dicantur, non Deo, sed populo potius implitetur. Sic (Exod. XXVI) et tabernaculum erigere populo permittitur; nec tamen Deus intra tabernaculum clusus (43) conti- netur; sic (III Reg. IV) et templum exstruitur; nec tamen Deus intra templi angustias omnino sepitur. Non igitur mediocris est Deus, sed populi medio eris est sensus: nec angustus Deus, sed rationis populi angustus est intellectus habitus.

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
