# De Trinitate 8.2.1-34

Novatian, De Trinitate, 8.2.1 to 8.2.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/8.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/8.2.1

Hunc ergo, omissis haereticorum fabulis atque figmentis, Deum novit et veneratur Ecclesia; cui testimonium reddit tam in visibilium quam etiam visibilium et semper et tota natura: quem Angeli adorant, astra mirantur, maria benedicunt, terrae verentur, inferna quaeque (53) suspiciunt: quem mens omnis humana sentit, etiam si non exprimit: cujus imperio omnia commoventur (54), fontes sea- turiunt, amnes labuntur, fluctus assurgunt, fetus suos cuncta parturiunt, venti spirare coguntur, im- bres veniunt, maria commovemur, fecunditates suas cuncta ubique diffundunt: qui peculiarem protoplastis aeternae vitae mundum quemdam para- disum in Oriente constituit: arborem vitae plantavit (Gen. II, 9); scientiae boni et mali similiter alteram arborem collocavit; mandatum dedit; sententiam contra delictum statuit (II Pet. n, 5); Noe justissi- mum dc diluvii periculis pro merito innocentiae fideique servavit (Gen. V, 24); Enocli transtulit (Jac. II, 25); in amicitiae societatem Abrabam al- legit (Gen. XXII, 12); Isaac protexit (Ibid. V. 30, 43); Jacob auxit (Exod. III, 9, 10); Moysem du- cem populo praefecit; ingemiscentes filios Israel e jugo servitutis eripuit; Legem scripsit; patrum sobolem in terram repromissionis induxit; prophetas Spiritu instruxit; et per lios omnes Fi- lium suum Christum repromisit; et quando daturum se spoponderat (55), misit. Per quem nobis in notitiam venire voluit; et in nos indulgentiae suae sinus largos profudit; egenis et abjectis locupletem Spiritum conferendo. Et quia ultro et largus et bonus est, ne totus- hic orbis aversus gratiae ejus flu- minibus aresceret (Marc. XVI, 15), apostolos institu- tores generis nostri in totum orbem mitti per Filium suum voluit: ut conditio generis humani agnosceret institutorem; et, si sequi maluisset, haberet quem pro Deo in suis jam postulationibus Patrem diceret (Matth. VI, 9). Cujus providentia non tantummodo singillatim per homines cucurrit aut currit; sed etiam per ipsas urbes et cevitates, quarum exi- tus prophetarum vocibus ceci…it;

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
