Latin
8.2.35 to 8.2.55
Novatian, De Trinitate 8.2.35-55
Unproofread scanNot analysed yet
imo etiam per ipsum totum orbem, cujus propter incredulitatem, exitus, plagas, deminutiones poenasque descripsit. Et ne quis non etiam ad minima quaeque Dei pu- taret istam infatigabilem providentiam pervenire. Ex duobus, inquit Dominus, passeribus unus non cadet sine Patris voluntate; sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt (Matth. X, 29, 30). Cu- jus etiam cura et providentia Israelitarum non sivit nec vestes consumi, nec vilissima in pedibus cal- ceamenta deteri (Deut. VIII, 4), sed (Dan. III, 27) nec ipsorum postremum adolescentium captiva sa- rabara (36) comburi; nec immerito: nam si hic omnia complexus est omnia continens (omnia au- tem et totum ex singulis constant), pertinget conse- quenter ejus ad usque singula quaeque cura, cujus ad totum, quidquid est, pervenit providentia· Hinc est quod el desuper Chirubim sedet (Ezech. 1, 10; Psal. XCIII, 1), id est, praeest super operum suo- rum varietatem, subjectis throno ejus animalibus prae caeteris principatum tenentibus, cuncta desu- per crystallo contegente (57), id est, coelo omnia operiente: quod (Gen. I, 6) in firmamentum de aquarum fluente materia fuerat Deo jubente solida- tum, ut glacies robusta, aquarum terram prides… contegentium dividens medietatem, dorso quodam pondera aquae superioris, corroboratis dc gelu vi- ribus, sustineret. Nam et (Ezech. X, 12) rotae· sub- jacent, tempora scilicet, quibus omnia semper mundi membra volvuntur (Ezech. I, 18) talibus pedibus adjectis quibus non in perpetuum stant ista, sed transcunt. Sed et per omnes artus (58) stellata sunt oculis: Dei enim opera pervigili obtutu contemplanda sunt, in quorum sinu carbo- num medius est ignis; sive quoniam (II Pet III. ad igneum diem judicii mundus iste festinat; sive quoniam omnia opera Dei ignea, nec sunt tene- brosa, sed vigent (59); sive etiam, ne, quia ex terrenis ista fuerant orta principiis, naturaliter de originis suae rigore torperent, addita est omnibus interioris spiritus calida natura, quae Irigidis con- creta corporibus, ad usuram vitae aequalia omnibus libramenta monstraret (60).