# De Trinitate argumentum.886

Novatian, De Trinitate, Novatiani Presbyteri Romani De Trinitate Liber. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/argumentum.886
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/argumentum.886

ARGUMENTUM.- Dividitur tractatus Novationi de Trinitate in triginta et unum caput. Primum de iis verbis regulae veritatis, seu fidei (quam Symbolum vocamus) commentatur, quoe nos credere jubent in Deum Patrem et Dominum omnipotentem, rerum omnibus perfectissimum creatorem, a capite 1 ad 8 usque, ubi, inter alia etiam attributa divina, immensitatem, aeternitatem, unitatem, bonitatem, immutavilitatem, im- mortalitatem, spiritualitatem, partim ex ratione, partim ex SS. Litteris astruit; additque nec passiones, nec membra Deo attribui posse, haecque in Scriptura solummodo ἀνθρωποπαθικῶς de Deo enuntiari. A ca- pile 9 usque ad 28, ad ea Symboli nostri quoque verba late explicanda accedit, quae nobis fidem commendant in Filium Dei Jesum Christum, Dominum, Deum nostrum, Christum in Veteri Testamento promissum, verum hominem, verumque Deum esse, Scripturam Veteris Novique Foederis auctoritate probat; capite 18 errorem Sabellianorum refutat, et auctoritate SS. Litterarum distinctionem Patris et Filii confirmat, hujusque hoeressiarchae objectionibus aliorumque dein respondet. De fide in Spiritum sanctum agit capite 18, inquiens: Deinceps fidei auctoritatem admonere nos, post Patren et Filium, credere etiam in Spiritum sanctum: cujus operationes ex Scripturis recenset et comprobat. Dein unitatem Dei cum ante disputatis conjungere studel, tandemque summam rerum expositarum exhibet.

---

Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml.
