# Novatiani de Trinitate 1.5-6

Novatian, Novatiani de Trinitate, 1.5 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/novatiani-de-trinitate/1.5

V. 1. Cuius etiamsi iracundias legitimas et indignationes quasdam descriptas tenemus et odia relata cognoscimus, non tamen haec intellegimus ad humanorum relata esse exempla uitiorum. 2. Haec enim omnia etsi hominem possunt corrumpere, diuinam uim non possunt omnino uitiare. Passiones enim istae in hominibus merito esse dicentur, in Deo non merito iudicabuntur. Corrumpi enim per haec homo potest, quia corrumpi potest; corrumpi per haec Deus non potest, quia nec corrumpi potest. 3. Habent igitur ista uim suam quam exerceant, sed ubi praecedit passibilis materia, non ubi praecedit impassibilis substantia. 4. Nam et quod irascitur Deus, non ex uitio eius uenit, sed ad remedium nostri illud facit. Indulgens est enim etiam tunc cum minatur, dum per haec homines ad recta reuocantur. Nam quibus ad honestam uitam deest ratio, metus est necessarius, ut qui rationem reliquerunt uel terrore moueantur. Et ideo omnes istae uel iracundiae Dei uel odia uel quaecumque sunt huiusmodi, dum ad medicinam nostram proferuntur, ut res docet, ex consilio, non ex uitio uenerunt. 5. Nec ex fragilitate descendunt, propter quod etiam ad corrumpendum Deum ualere non possunt. Materiarum enim in nobis ex quibus sumus diuersitas ad iracundiae consueuit corrumpentem nos excitare discordiam, quae in Deo uel ex natura uel ex uitio non potest esse, dum non utique ex coagmentis corporalibus intellegitur esse constructus. 6. Est enim simplex et sine ulla corporea concretione, quicquid illud est totus quod se solus scit esse, quandoquidem spiritus sit dictus. Et ideo haec quae in hominibus uitiosa sunt et corrumpentia, dum ex corporis ipsius et materiae corruptibilitate nascuntur, in Deo corruptibilitatis uim exercere non possunt, quandoquidem, ut diximus, non ex uitio, sed ratione uenerunt. VI. 1. Et licet scriptura caelestis ad humanam formam faciem diuinam saepe conuertat, dum dicit: Oculi Domini super iustos, aut dum odoratus est Dominus Deus odorem bonae fragrantiae, aut dum traduntur Moysi tabulae scriptae digito Dei, aut dum populus filiorum Israel de terra Aegypti manu ualida et brachio excelso liberatur, aut dum dicit: Os enim Domini locutum est haec, aut dum terra scabellum pedum Dei esse perhibetur, aut dum dicit: Inclina aurem tuam et audi, sed nos qui dicimus quia lex spiritalis est, non intra haec nostri corporis lineamenta modum aut figuram diuinae maiestatis includimus, sed suis illam interminatae magnitudinis, ut ita dixerim, campis sine ullo fine diffundimus. 2. Scriptum est enim: Si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero ad inferos, ades; et si assumpsero alas meas et abiero trans mare, ibi manus tua apprehendet me et dextera tua detinebit me. Rationem enim diuinae scripturae de temperamento dispositionis cognoscimus. Parabolis enim adhuc secundum fidei tempus de Deo prophetes tunc loquebatur, non quomodo Deus erat, sed quomodo populus capere poterat. Vt igitur haec sic de Deo dicantur, non Deo, sed populo potius imputetur. 3. Sic et tabernaculum erigere populo permittitur, nec tamen Deus intra tabernaculum clusus continetur. Sic et templum extruitur, nec tamen Deus intra templi angustias omnino saepitur. Non igitur mediocris est Deus, sed populi mediocris est sensus, nec angustus Deus, sed rationis populi angustus est intellectus habitus. 4. Denique in euangelio Veniet hora, Dominus aiebat, cum neque in monte isto neque in Hierusalem adorabitis Patrem. Et causas reddidit dicens: Spiritus est Deus; et eos ergo qui adorant in spiritu et ueritate adorare oportet. 5. Efficaciae igitur ibi diuinae per membra monstrantur, non habitus Dei nec corporalia lineamenta ponuntur. Nam et cum oculi describuntur, quod omnia uideat exprimitur. Et quando auris, quod omnia audiat proponitur. Et cum digitus, significantia quaedam uoluntatis aperitur. Et cum nares, precum quasi odorum perceptio ostenditur. Et cum manus, quod creaturae sit omnis auctor probatur. Et quando bracchium, quod nulla natura contra robur ipsius repugnare possit edicitur. Et quando pedes, quod impleat omnia nec sit quicquam ubi non sit Deus explicatur. 6. Neque enim sunt ei aut membra aut membrorum officia necessaria, ad cuius solum etiam tacitum arbitrium et seruiunt et adsunt omnia. Cur enim requirat oculos, qui lux est? Aut cur quaerat pedes, qui ubique est? Aut cur ingredi uelit, cum non sit quo extra se progredi possit? Aut cur manus expetat, cuius ad omnia instituenda artifex est et silens uoluntas? Nec auribus eget, qui etiam tacitas nouit uoluntates. Aut propter quam causam linguam quaerat, cui cogitare iussisse est? 7. Necessaria enim haec membra hominibus fuerunt, non Deo, quia inefficax hominis consilium fuisset, nisi cogitamen corpus implesset, Deo autem non necessaria, cuius uoluntatem non tantum sine aliqua molitione opera subsequuntur, sed ipsa statim opera cum uoluntate procedunt. 8. Ceterum ipse totus oculus, quia totus uidet, et totus auris, quia totus audit, et totus manus, quia totus operatur, et totus pes, quia totus ubique est. Idem enim, quicquid illud est, totus aequalis est et totus ubique est. 9. Non enim habet in se diuersitatem sui quicquid est simplex. Ea enim demum in diuersitatem membrorum recidunt quae ueniunt ex natiuitate in dissolutionem. Sed haec quae concreta non sunt sentire non possunt. Quod enim immortale est, quicquid est, illud ipsum unum et simplex et semper est. Et ideo quia unum est, dissolui non potest, quoniam quicquid est illud ipsum extra ius dissolutionis positum, legibus est mortis solutum.

---

Novatian, NOVATIANI DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/novatian.html.
