Latin
CHRISTIANUS LANGERMANNUS
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 10
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam autem hometallurgi etiam in Chemicis parum exerciti, meex mineris permistis facilè excoqvant, Magistro viam praecunte, necesse tamen, primum Inventorem, MaChemicum esse; ita hodie pyrium illum pulverem qvivis è circulo Carbonarius praeparaverit, Bertholdo Swartzio Chemico, post Rogerium Baconem, pedum viam ostendente; qvem ante, solida qvinqvaginta, &hoc amplius, secula ignoravere. Nec nisi à Cornelio Drebbelio Chemico profectus est vel vitri calendarii, sen thermoscopii usus, vel egregii coloris ignei (Scarlatto Italis dicti) quo superbiunt panni Belgici, inventum, cùm utrumque nunc pari felicitate plebeji imitentur artifices Scilicet, Audit. primi rerum inventores inter infinita diversissimi generis experimenta aetatem consumunt antequam solidam artem, &stabilem, perpetuoque exspectationi respondentem absolvant. Qvamvis proinde res ipsa loqvatur Tubalcainum, hoc est, judice Vosio, Bocharto, &ipsamocis similitudine persvadente, Vulcanum primum, supra illa aeris, ferrique magisteria experiundo processisse, juverit tamen in complementum rationum, veracissimum Scriptorum Diodor. Siculum audire, qvi à peregrinatione Aegyptiacâ redux ita Antiqvit. Lib. V. Hφαιστον δὲ λέγουσιν εὑρετὴν γεννέσθαι τῆς περὶ τὸν σίδηοον ἐργασίας ἀπώσης, καὶ τῆς περὶ τὴν χαλκὸν, καὶ χρυσὸν, καὶ ἄργυρον καὶ τῶν ἄλλων, ὅσα τὴν ἐκ τοῦ πυρὸς ἐργασίαν ἐπιδέχεται καὶ τὰς ἄλλας δὲ χρείας τὰς τοῦ πυρὸς ἀπάσας προσεξευρεῖν, καὶ παραδοῦναι τοῖς τε τὰς τέχνας ἐργαζομένοις, καὶ τοῖς ἄλλοις ἅπασιν ἀνθρώποις i. e. Vulcanum ajunt inventorem esse omnis illius circa ferrum, &aes, &aurum, &argentum operationis, om umque caeterorum, qvae ignis actionem recipiunt. Quin &reliquos omnes ignis usus adinvenisse, atque tum artificibus, tum aliis omnibus hominibus communicasse. Ci spirat Homerus Odyss. O. Fibique πισωπουκρητῆρα ποτυγμενον, ἀργύμος δὲ υοφσιν ἀπασὶ χρυσῷ δʼ ἐπὶ χελεα κεκράκνται, ο φαίστα e. Craterem tibi donabo mirâ arte paratum, Argento ex solido, labra undique circuit aurum, dtu liqualem Wulcanus fecit. irum enimverò fuisse jam statim ab initio, vel terra Hevilath. Gen. XI. abunde docuerit. Qvin &artes Vulcani etiam circa aurum, aut qviddam ei simile, curioiùs tracta tum occupatas fuisse, sublime illud Pindari mium jam olim subolfecit, ὅλυμπ. ζ. Βρέχε θεῶν βανευστα μέγας χρυσαῖς νιφάδεσσι πόλιν Ἀφαίστου τέχναισιi. c.