# De ortu et progressu chemiae dissertatio 101

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, INDINI IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/101

Nam Sibyllam, qvidem Cumis ego ipse oculis meis vidi in impullas pendere; & cùm pueri illi dicerent; Sibylla tet hilis, respondebat illa, apothan in heio; fuderit tamen illa oraculassive Cumis antiquis, sive in vicinis urbi montibus; tego declamitantem non interpellabo, dum mihi licuerit ex Virg. Aeneid. VI. has ejusdem voces expendere; ipsi fortassis Virgilio, cùm ab alio mutuata caneret, haud satis intellectas: Accipes quae peragenda priùs, latet arbore opacâ Aureus, & foliis, & lento vimine ramus, sumoni infernae dictus sacer: hunc tegit omnis Lucus, & obscuris claudunt convallibus umbrae. Sedi non ante datur telluris operta subire Auricomos quàm qvis decerpserit arbore foetus. Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus Bro Instituit: primo avulso non deficit alter Aureus, & simili frondescit virga metallo. Ergo altè vestiga oculis, & ritè repertum Oarpe manu; namque ille volens, facilisque seqvetur,

---

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio.
