Latin
ELIA. LELIA. CRISPIS
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 106-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nec Vir, nec Mulier, nec Androgyna:
Nec Puella, nec Juvenis, nec Anus;
Nec casta, nec meretrix, nec pudica,
sed omnia:
Sublata nec fame, nec ferro, nec veneno,
sed omnibus;
Nec coelo, nec aqvis, nec terris,
sed ubique jacet.
Lucius Agatho Priscius
Nec Maritus, nec Amator, nec Necessarius;
Neque moerens, neque gaudens, neque flens
Hanc neque molem, neque pyramidem, neque sepulchrum
sed omnia,
Scit &nescit, qvid cui posuerit.
Hoc est sepulchrum intus cadaver non habens:
Hoc est cadaver sepulchrum extra non habens:
Sed cadaver idem est, &sepulchrum sui.