Latin
ELIA. LELIA. CRISPIS
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 110
Unproofread scanNot analysed yet
illud, aqvas causticas fortes vocant) esse veluti lucernas perpetuò ardentes, non quòd perpetuò luceant, sed quòd perpetuò attactum paene qvidvis ignis more adurant. Hinc si spiritum terebinthinae aquae simili superfuderis, ita paulatim rubicundissimo tingetur colore, ac si ignibus diu fuisset excoctus; quin &qvandoque magno strepitu accenditur, qvod &mihi accidisse recordor. Explosum qvidem jam diu illud Julii Caes. Scaligeri, qvod Chemicis attribuit: Carbones Juniperi tantâ esse vi, ut per annum integrum ignem servent incorruptum. Ad haec liberaliter Conringius: Id qvidem, inqvit, procul adeo est à vero, ut nè qvidem diem unum pruna juniperina poßit superesse: qvod rectè notavit etiam Porta. Sed in hoc parum sibi cavit Conringius, non advertens illud Juris Consultorum: Levem circumstantiam saepe variare totum casum, de qvo forsan alibi; sicut &de semine qvodam herbaceo agris nostris familiarissimo, quod his ipsis diebus, postquam semel in igne apud me incanduerat, exemptum, &in frigido loco repositum ad usque qvinqvaginta solidas horas candere adhuc, &adurere mihi deprehensum est. Calorem autem perpetuum varii variè moliuntur, alii rotarum jam per aqvas, jan aërem, jam pondera circumactu, alii mistis contrarii generis salibus, alii thermarum naturalium elementa scrutando, imitandoque, in qvo operosus est Henricus Rochasius, in Physic. Demonstrat. alii continua illa Aetnae, Vesuvii, Heclae, pabula inqvirendo; quibus omnibus ingeniosius qviddam excogitavit nobilissimus, mihiqve amicissimus Abbas Boucaudius, in caeterâ ingenii magnitudine arcanioris qvoqve naturae candidatus excellens.