# De ortu et progressu chemiae dissertatio 112

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, ICVONT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/112

Deinde martiolum de sinu protulit, & phialam otior bellè correxit; hoc pacto putabat se coleum Jovis tenere. Utique postquam illi dixit: numqvid alius scit hanc condituram vitreorum? vide modò. Postquam negavit, jußit illum Caesar, decollaris qvia enim si scitum esset, aurum pro luto haberemus. Agnoscitis stuporem Tiberianum, Audit. & despultis, simulqu admirabile illorum temporum artificium intuemini Sed fac Petronium Tragurianum quaedam immiscere spuria, certè spurius non est Dion Cassius qvi lib. LVII. scribit eadem; spurius non est Joannes Saresburiensis, qvi Polyerat. lib. IV. cap. V. ita disertè: Apud Petronium Trimalcio refert, fabrum fuisse, qvi vitrea vasa faceret tenacitatis tantae, ut non magis, quàm aurea, vel argentea frangerentur. Cùm ergo phialam hujusmodi de vitro purißimo, & solo, ut putabat, dignam Caesare, fabricasset, cum munere suo Caesarem adiens, admissus est. Laudata est species muneris commendata manus artificis, acceptata devotio donantis. Faber verò ut admirationem intuentium verteret in stuporem, & sibi pleniùs gratiam conciliaret Imperatoris, petitam de manu Caesaris phialam recepit, eamque validius projecit in pavimentum, tanto impetu, ut nec solidissima, & constantißima aeris materia maneret illaesa. Caesar autem adhaec non magis stupuit, quàm expavit. At ille de terrâ sustulit phialam, qvae qvidem non fracta, sed collisa, ac si aeris substantia vitri speciem induisset.

---

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio.
