# De ortu et progressu chemiae dissertatio 114

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, ICVONT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/114

Atque nè porrò inficiantium pertinacia aestimetur in expugnabilis, ductilem illam massam Chemicam mecum attenCredibile tiùs intueantur, cornu Lunae appellatam, qvae cùm aliud nihil sit, quàm contrariis spirituum acidorum particuvitrum lis inversa argenti textura, vel ad candelam tamen se ductile opromptissimè fusilem, seqvacemque ostendit, & si in tenues philyras effundendo abeat, pellucidam, vitri aelim fuisse, mulam, malleoque qvodammodo obedientem; unde fuere qvi phialas ductiles confecisse se memorent, facili experimento imitandi. Accedit & altera ex officinâ meâ non levis ad rem persvadendam illecebra, quòd Sal ductisal ductilis non difficulter obtineatur; (qvid autem commune vitrum praeter fortem salis & arenae mixtulis. ram) hoc genus salis cùm Lugduni Batavorum experiundo reperissem, Dn. Sylvio illustri & Professori, & Chemico Stenonio, Maregravio, aliisqve nobilibus ingeniis ostendi, nunquam antea, opinor, vel visu temere, vel lectione animadversum. Conficitur autem is sal ductilis, nè qvid dissimulem, ex sale armoniaco, in amplo vitro saepe soluto, saepe & lentè in stirias coacto, unde tandem crystalli emergunt longitudine respondentes amplitudini vasis, qvarum aliqvot notavi ad sex digitorum transversorum longitudinem porrectas, similes facie externâ ancipitibus gladiorum laminis, qvas cùm leniter inflecterem, obseqventissimè ductui manus parebant, & restituebant se se post plures curvaturas pristinae rectitudini ad nutum meum, eandem patientiam Vitrum toto mense, qvoties libebat, ostendentes, donec tar flexile da: dem subeunte humido aëre in aquam fatiscerent. Alioqvin modica industria vitrum etiam frigidum ita redtur. diderit flexile, ut Plinianae historiae faciat satis, n item Petronianae. Certè in publicis nundinis Lugdunensibus ante hos qvatuor annos, me inspectante, ingeniosior qvidam ex eorum numero, qvi spiritu vitrum in varios formant habitus, vitream massam ad flammam lampadis priùs liquefactam in fila tenuissima ducebat, versatiliqve rotae netricis orbi vel tricies circumvolvendo facilè induebat, restante etiam post fritus admissum vitri in omnem partem flexurâ malleum solum formidante.

---

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio.
