Latin
ICVONT
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 118
Unproofread scanNot analysed yet
Relinqvuntur figurae sed fortuitae, sed qvas ultimus ille ignis permisit impetus, cùm singulis, dum calet massa, momentis figurae alioquin varientur, aliter atque aliter in horas insultante flammâ. Agnoscimus in vitro vulgati usus poros, tum quòd bi dui, triduive flamma non ita omnes arenae, salisque angulos possit obtundere, &ad aequalitatem redigere, ut non alios formet, etiam in solido arenae, salisque corpore anfractus, tum qvod exspirans ultimò ignis non nisi per meatus, utcunque tenuissimos in auras evadat, qvos propterea patulos qvodammodo relinqvi apertum est. Hinc D. Hyddens Amstelredamensis, Cartesianae delitium Philosophiae, ante biennium vitra flatu in tenuissimos, sed tamen adhuc integros, solidosque distendebat globulos, qvos cùm vacuos implesset aqvâ communi notavit sensim per ipsam vitri substantiam penetrare aqveas guttulas, &vas ita sensim exhauriri, quòd ob renuitatem vitri rectiores pori transitum humoris nescirent intercludere. Scribit qvidem hîc Commentator salia in flammarum aestu non deponere figuras suas, de qvo ita censendum: salium alia, si sola affligantur ignibus, constantiam figurarum suarum diu tueri, sin mista cum materiis aliis, celeriter amittere: sed &si sola percoqvantur diutiùs &mox solvantur, coagulentur, iterumque perurantur, solvantur, uranturque crebriùs repetendo, tandem omnes suos perdere aculeos, &in terram insipidam converti, qvod mille experimentis ostendi posset.