# De ortu et progressu chemiae dissertatio 120

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, ICVONT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/120

Non memorabo diversa gummata, gelatinas, ichthyocollam, alia: salem meum flexilem intueatur Commentator, & ab eo solo rationes suas de figurarum constanti diversitate turbari animadvertet. Ut venerer hîc acumen magni Cartesii, qvi licet flexilem salem non viderit, subtili tamen meditatione eò usque provectus est, ut dari posse praedixerit Princip. Phil. part. IV. Nempe particulae, inqvit, quarum materia paulò solidior est, qvales sunt salis, meatibus istis interceptae atque contusae, ex teretibus & rigidis planae ac flexiles redduntur: non aliter quàm serri candentis virga rotunda crebris malleorum ictibus in laminam oblongam potest complanari. Transferantur haec ad rigidas vi tri particulas, & causa disceptata est. Verbo; quòd si & diu subigantur ignibus vitra, ut angulis, hamisque suis exarmata coëant fideliùs, & tenaci quodam Chemici artificii imbuantur glutine, non video rationem ullam qvae cogat nos ambitiosâ inficiatione tot. Antiquorum testimoniis petulantiùs obstrepere. Restabant alia, qvae Chemiam olim qvoque in Italiam demigrasse convincerent, nisi circumcisum illud dicendi spatium inter cederet, juberetque Julii Materni Firmici, Aeneae Gazaei, Morieni Romani, Cedreni, Eustathii, aliorum testimonia seponere, & ad Arabas descendere, illos Chemiae post Aegyptiorum, Graecorumque tempora maximos helluones; qvos inter Geber primo post Mahumedem, seculo inclaruit, scriptor luculentus, solidus, & prudens, cujus Operum latina versio prostat ubique, Arabica in Museo viri optimi Jacobi Golii, Lugduni Batavorum. Graecum fuisse Gebrum hunc Leo Africanus pertendit, ut forsancum natione, sed Arabicè scribentem agnoscamus.

---

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio.
