Latin
ICVONT
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 121
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim nè qvisquam praeposterus existimet Arabas Graecis eruditione priores fuisse, delibandum ex Hottingert A nalect. Hist. Arabicorum scriptorum annis octingentis, Islamismo verò, &Alcorano nullum neque Theologum, neque Philosophum, neque Historicum esse antiquiorem. Demum Almansoris, &Almamonis operâ &impensis effectum, ut antiqui ferè omnes Chaldaeorum, Aegyptiorum, imò &Graecorum Romanorumque Scriptores in Arabicam lingvam traducti ingentes nunc paßim per Africam, totoque Oriente impleverint Bibliothecas. Confirmat ferè omnia haec Albufarajus Arabs Historicus dynastiâ nonâ. Atque huic Arabum diligentiae multa hodieque Antiqvorum scripta debemus, qvae jam in Europâ perierant, ex illorum versionibus restituta. Varia Galeni ex Oriente secum attulit Jacobus Golius, Arabicè reddita, etiam qvae hodie in Graeco Galeni textu Europaeo desiderantur. Secutus id qvoque studii genus naximus Arabicae Scholae Magister Ibnsina, seu Avicenma, seculo Christiano undecimo, qvem Alkymica scri ssisse testis est incorruptus Albertus ille Magnus lib. III. de Reb. Metall. cap. IX. &scriptum ejus in ore &oculis nostris. De Avenzoare, &Avenroë res ita liqvida non est, micane tractaverint, an Galenica duntaxat. Versanhodieque in publicâ luce multa Arabum scritur aute Chemica, Senioris Zadith filii Hamuelis, Halidis, Abubali, Adresi, Alphidii, Alchindis, Bubachari, Zamberti, Bulvasis, aliorum. Sed &in hodiernum usque diem SaraArabibusque &Africanis ingeniosioribus nulla ars ca excultior, qvod cùm ante hos centum qvinta annos Joannes Leo Afer à Muhamedismo ad conversus fidem de Fessae incolis agnoverit, tum &ante triennium idem se Tangerii in Africâ notâsse Thomas Parry eruditissimus Anglus Oxonii, me praesente confessus est.