# De ortu et progressu chemiae dissertatio 125

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, ICVONT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/125

de vacuo, & sic omni civitati & exercitui contrario possunt fieri terrores maximi, ut vel propter multitudinem apparitionum stellarum, vel hominum super ipsos congregatorum dispereant, praecipuè si sequens documentum cum illo primo habeatur; possunt enim sic figurari perspicua ut longißimè posita appareant propinqvißima, & è contrario, ita quod ex incredibili distantia legeremus literas minutißimas, & numeraremus res qvantumcunque parvas, (in hos usus alii telescopia, alii vitra polyhedra non ita pridem coeperunt elaborare, alii speculorum mirum genus) Possunt & sic figurari corpora, ut maxima appareant minima, & è contrario, ut alta appareant infima, & è contrario; ut occulta videantur manifesta; ut qvae in civitatibus & exercitibus contrariis fiunt, poßint ab inimicis deprehendi. (Quàm mperitè igitur smicroscopia, macroscopia, camerae obscurae, polemoscopia, nostrorum creduntur inventa temporum, qvae Rogerio huic cognita fuisse apparet omnia) Possunt etiam sic figurari perspicua, ut homo ingrediens domum videret veraciter aurum & argentum & lapides pretiosos, & qvicquid homo vellet, qvicunque festinaret ad visionis locum, nihil inveniret. (Haec jam cognitissima re ipsa ostendit mihi Lugduni in Gallis Servierius, Melani humanissimus Septalius, Romae Kirckerus) Non igitur oportet nos uti Magicis illusionibus, cùm potestas philosophiae doceat operari quod sufficit. Sed de sublimioribus potestatibus figurandum est, quòd ducantur & congregentur radii per varias fractiones & reflexiones in omni distantiâ, qva volumus, qvatenus comburatur qvicqvid sit objectum. & Archimedis, & Vilettii specula caustica superat) Haec sufficiant pro exemplo figurationum, qvamvis infinita alia miranda proponi possent in medium. His verò sunt quaedam annexa sine figurationibus. Nam in omnem distantiam qvam volumus, artificialiter componimus ignem comburentem ex sale petrae & aliis, item ex oleo petroleo & aliis. Praeterea possunt fieri lumina perpetua & balnea ardentia sine fine. Praeter haec verò sunt alia stupenda Naturae.

---

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio.
