# De ortu et progressu chemiae dissertatio 13

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, CHRISTIANUS LANGERMANNUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/13

Adjiciemus quemadmodum Angeli illi, qvibus suprema sors obtigerat, ad voluptates delapsi mulieribus aperuerint reticenda illa, quae ad ipsorum pervenerant cognitionem aliis interea Angelis occultantibus, sive potius in adventum Domini conservantibus: illinc providentiae doctrina profluxit, & rerum sublimium manifestatio. Credibile utrumque ex lacunis Apocryphis Enochici libri istaec hausisse, & tantilplassereo enim ducunt verba personati illius Enochi Syncello per Scaligerum in Eusebiano opere confidenter allata: καὶ ἐδίδαξαν (sc. Angeli ἐχρήγοροι) ἑαυτους καὶ τὸς γυναικας ἑαυτινφαρμακείας καὶ ἐπαιδίας. Πρῶτος ὁ Ἐξαήλ ὁδέκανος τῶν ρχόντων ὁδίδαξε ποιεῖν τὰς μαχαίρας, καὶ θῶσκας, καὶ πᾶν σκεῦος πολεμικὸν, καὶ τὰ μέταλλα τῆς γῆς, καὶ τὸ χρυσίον πῶς ἐργάσονται, καὶ ποιήσουσιν αὐτὰ κόσμια ταῖς γυναξῖν κατον ἄργυρον· ἐδίδαξαν δὲ αὐτοὺς καὶ τὸ σίλβειν, καὶ τὸ καλλωπίξανεκαι τούσοκλεκτοὺς λίθους. Et docuerunt ipsos, faeminasque ipsorum venenorum temperamenta, atque carmina, qvae noxia averruncarent. Primus Hexael, decimus Principum, docuit artem conficiendi gladios & thoraces, & omne instrumentum bellicum, metalla etiam terrae, & quomodo aurum tractent. rgentumque, ut pulchra foeminis videantur. Docuerunt ipsos quoque splendidum speciosumque reddere vultum & electos lapiNon discordat Tertullianus, de cultu foeminarum, c. angeli peccatores, inqvit, illecebras detexerunt, aurum. argentum, & opera eorum tradiderunt, etiam calliblephamvellerumque tincturas inter caetera docuerunt, damnati n enimverò in eo tum Deo, ut Enoch refert. Ve Clem. Alexandrinum tum Zosimum, tum denique spurium Enochum (genuinum Enochi scriptum magnae venerationis in Aethiopiâ exstare Duretus tradidit: sed quod memorabile, Eupolemus apud Eusebium docet Astrologiam ab Enocho pervenisse ad Abraamum, à Mathusalemo ad Enochum, ab Angelis ad Mathusalemum.

---

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio.
