Latin
IUVCUNIT
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 131
Unproofread scanNot analysed yet
Ad summam, postquam decream iterum in Terram Sanctam impressionem inhiberi suspendique observâsset, Principibus negotium adeo sanctum segniter promoventibus, ipse in Africam extremâ Iullii senectâ navigavit, docuit Tuneti, Bugiam ingressus, ubi ob praedicatam legem Jesu Christi martyrio coromors. natus est. Deligatus enim ad palum extra urbis pomoeria lapidibus obtritus exspiravit, Anno Christi M. CCC. XV. Junii XXIX. Opera ejus post velitationes diversas in concilio Tridentino approbata. Atque haec qvidem de vitâ bullii, de scientiâ verò Chemicâ, qvam Lullio An Lullius detrahat, in hunc modum disserit Mutius paragrapho, Chemicus. cuistitulus: Et venerabile Raymundo Lulio no hizo experiencias Chimicas: Quanquam Gregorius Tholosanus tradat Raymundum Lullium obtulisse Edoardo Sexto Anglorum Regi sex auri milliones à se se confectos ad bellum in terram sanctam promovendum; qvanqvam ostendantur hodieque Soberannsgenus numis matis aurei) Raymundo adscripti; qvanqvam Chemica ejus scripta circumferantur, intuendum tameni, nec scripta illa germana Raymundi esse, nec Soberanos ab ejus fabricâ profectos, nec demum qvicquam ab eo oblatum Edoardo Sexto, ut qvi vix trimus puer luserit in Aulâ parvulus, obeunte in Africâ Lullio. Gravis adversaria profeMutii erctò, &tantò speciosior, qvò apparatiùs se tuetur Mutius Antiqvitate historicâ. Experiemur tamen, ut semel rores dehanc arenam ingressi, quâ fide agat Mutius, &qvo robore argumentorum Lullium formidandus athleta im- teguntur. Principio ergo ita confidenter: Libri, inqvit, Lullii supposititii sunt, quòd multa illis inspergantur Hebraea, qvae lingva Raymundo incognita fuit. Sed ficulneum hoc telum; si enim post annum aetatis tricess um G matices praecepta, &linguam Arabicam didicerit, &solidos postea annos qvinqvaginta vixerit sobrius, sanctus, peregrinator, &convertendis hominibus, qvorum longè plurimi Hebraei, addictus, nulla ipsum interea vocabula Hebraea didicisse creditu absonum est.