Latin
NDUNI I
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 141
Unproofread scanNot analysed yet
annos imperâsse, gravissimis semper bellis implicitum, sex milliones vel sexies absorbentibus, Lullium verò in Angliâ neque diu hospitatum fuisse, neque Regi ad alia quàm convenerat, pecuniam effundenti, arte suâ diu obsecundâsse. Sed cur de Lullio nihil Polydorus? Qvia privata Principis describere nec adeo Historici est, nec Polydoro, ut homini Urbinati scire privata omnia contigerat. Neque verò Bogislaus à Kemnita nobilis Sveonum Historicus, cùm vitam Gustavi Adolphi perseqvitur, meminit illius artificis συσοποιήσεως veritatem qvi in Pomeraniâ, Rege praesente, ostendit, licet hodieque supersint ducati ex Chemico illo auro confecti, qvorum etiam superiori anno exemplari spectatum mihi Argentorati apud Virum humanissimum, Eliam Brachenhofer, qvindecimvirum. Nummis illius aurei facies altera insignia Gustavi Adolphi aefert, altera F &8, Chemicorum insignia. Neqve historia Ludovici XIII. Galliarum Regis Duboisii memidit, utcunque notum hodieqve Parisinis omnibus, illum ipsum in oculis &Regis, &Cardinalis Richelii, militare excubiarum plumbum momento in obryzum convertisse, cujus adhuc frusta possidet Dux Aigvillonia vinea Richelii. Plura hîc, &evidentiora adjicere proclive esset, nisi displiceret verba impendere rei confessae. Ad summam, restat adhuc (Mutio erroris este convicto) illud qvod ex Greg. Tholosano affert Mutius, inconcussum: Raymundum Lullium Edoardo Regi Angliae sex auri milliones à se confectos obtulisse ad bellum contra infideles in Terrâ Sanctâ promovendum.