Latin
ILLONI
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 148
Unproofread scanNot analysed yet
Credique potest omnia metalla ideo tantùm ad nos pervenire quòd acres succi per meatus corporis C. fluentes quasdam ejus particulas ab aliis disjungant, qvae deinde materiâ olea ginea involutae, atque vestitae facilè ab argento vivo calore rarefacto sursum rapiuntur, &pro diversis suis magnitudinibus ac figuris diversa metalla constituunt. Quae fortasse singula descripsissem hoc in loco, si varia experimenta, qvae ad certam eorum cognitionem requiruntur, facere hactenus licuisset. Recognoscite hîc, Audit. cognitionem mineralium exactiorem germen ephemeron non esse, sed experimentis seculorum indigere. Cartesius citra pulverem &coeli vorticosa expedivit, &Cometarum inordinata, &maculosa Solis, &magnetis admiranda; hîc autem sumi possunt timidè subjicit, &credi potest. Praedicandam Vi ri modestiam! neque enim sumi debent, sustinuit scribere, nec credi oportet, difficultates paene ineluctabiles animo prospiciens. Ut enim alia taceam, quomodo argentum vivum vulgi admitti meretur, tanquam principium, cùm in plantis, &animalibus deficiat? In hominum qvandoque sangvine inventum non inficiamur, sed qvorum corpus lue Venereâ afflictum vexavit ungventum Mercuriale. Ad graminum radices, qvandoqve in Poloniae pratis repertum, &in valle Sangii ad Taurinorum Augustam concomitatum radicibus doronici agnoscimus, sed aliunde illuc translatum, non innatum plantis. Mollißimi ramuli oleagineae substantiae aegrè in auro, argento, adamante demonstrabuntur. Sul phur fixum iis inesse non abnuerim, sed illud constare oleagineis ramulis Cuti constare putatur sulphur commune) difficillimè qvisquam ostenderit.