# De ortu et progressu chemiae dissertatio 26

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, INNNI IT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/26

Sed qvae admirabilis fuit Manethonis ingenuitas, ipse tradente Josepho lib. I. contra Apion. confessus est se quaedam è faece hausisse; verba Josephi: Ea verò qvae Manethon non ex Aegyptiis literis, sed sicut ipse confessus est, è fabulis qvorundam sine nomine addidit, particulatim adjiciam. Sed paenè ultrà institutum nos provexit animosa Conringii, Ursinige Antiqvis contradicendi vehementia; in viam redeamus. Diximus in Chami familiâ jam olim domicilium elegisse Chemiam, hoc est, in Aegypto Chamigenarum patrimonio; id ut evincatur, initio observandum, Aegyptum ipsam jam olim non tantùm in Psalm. Davidis CV. terram Cham nuncupari, sed hodieque Coptitis Chemi, doBocharto; quin & jam olim Plutarcho in Iside & Osiride, Chemiam, qvasi Chamiam. Neque in obscuro ratio est, enimvero postquam Chami filius Migram Aegyptum possessor in vaserit ex Genes. XI. nil mirum, paternarum qvoque artium quaedam apud ipsum remansisse vestigia, Aegyptumque ex nomine Patris illius, Chamiam, Chemiamve appellatam. Haesisse autem in animo Mizraimi qviddam scientiae paternae, inter alia patet ex libr. IV. Recognit. Clementis Romani, qvi ita disertè: Ex liberis Noae unus Cham, inqvit, cuidam ex filiis, qvi Mizraim appellabatur, à qvo Aegyptiorum, Persarumque genus ducitur malè compertam tradidit disciplinam. Hunc gentes qvaetunc erant. Zoroastrem appellarunt. Haec Clemens. Qvanqvam autem ille ad Magicas artes Mizraimi sive Zoroastris disciplinam detorqveat, illustris tamen Naudaeus luculento Opere magna illa ingenia Zoroastrem, Hermetem, Pythagoram, Virgilium, Paracelsum, Cornelium Agrippam, tog Rogerium Baconem, Petrum Aponensem caeterosque Magiae infamis ab imperitâ eruditorum plebe postulatos, ita masculè ab intentato vindicavit crimine, ut Del Rio cum sociis aqua haereat, & haesura sit.

---

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio.
