# De ortu et progressu chemiae dissertatio 27

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, INNNI IT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/27

Accedamus Chemiae incunabula propiùs. Prodeat ergo in scenam Eusebius, Pamphilus, & ex antiqvo Scriptore ita peroret: Δημόκριτος Αβδερίτης φυσικὸς φιλόσοφος ἥμαζεν ἐν Λιγύπτῳ, μύηθεῖς ὑπὸ Ὀστάνου τοῦ Μήδου σταλέντος ἐν Λιγύπτῳ παρὰ τὸν τήνικαῦτα βασιλέων Περσῶν ἄρχειν τὸν ἐν Λιγύπτῳ ἱερῶν, ἐν τῷ ἱερῷ σης Μεμφρος, τὴν ἄλλοις ἱερευσι καὶ φιλοσεφοις, ἐν οἷς ἦν καὶ Μαρια τῆς Ἐβραία σοφὴ καὶ Παμμένης. Συνέγραψε περὶ χρυσοῦ καὶ ἀργύρου, καὶ λίθων καὶ πορφύρας λοξῶς. ὁμοίως δὲ καὶ Μαρια, ἐπηνέθησαν παρʼ Ὀστάνου, ὡς πολλοῖς καὶ σφοις ἀινίγμασι κρύψιαντος τὴν τέχνήν. Gemella his tradit Synesius, & qvod superat, antiquus ille Zosimus Panopolites, qvod pluribus in luculento Auctore expressum ostendit se mihi in Regiâ illâ Bibliothecâ Parisinâ, ut neque pro laciniis Syncelli, Panodorive, quò inclinant frustra Scaliger onringius haberi qveat. Michael Psellus celebrati noScriptor epistolâ ad Xiphilinum Patriarcham clat Democritus Abderites, inqvit, postquam in Aegy ptum pervenisset, sacris initiatus est à Magno Osthane in templo Memphitico simul cum aliis Aegypti Sacerdotibus: & ost pauca: Scripsit autem Democritus de tincturâ Solis & vunae, deque pretiosis lapidibus & purpurâ. Is ipse Democritus primus in Graeciam invexit auream illam sententiἩφύσις τῇ φύσι τερπεται, ἡ φύσις τὴν φύσιν νικα, ἡ φύσις ρυσικι κρατεῖ; nam Democritum primùm haec scripsisse lustinebo, memor me in Manuscripto Isidis Lutetiae arisiorum notasse, haec ipsa verba sed sacris characteriateriori sacrario delubri Memphitici inscripta qvondam radiâsse. Quòd Osthanem hîc vellicat Scaliger, ut Democrito haud qvaqvam οὔγχρόνον, id aliqvid nihil esse putamus, quòd plures haud dubiè numeraverit Media Osthanes, ut plures Verona Scaligeros. De alio Eusebius praep. Evang. lib. I. cap. X.

---

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio.
