Latin
INDUNIT
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 38
Unproofread scanNot analysed yet
Profectus est, inqvit, in Aegyptum Orpheus, Musaeus, Daedalus, Homerus, Lycurgus, Solon, Plato, Pythagoras, Eudoxus, Democritus Abderites. Hi in Aegypto certè perceperunt omnia, qvae illos apud Graecos fecere admirabiles. Et tamen hi Graeci, non nisi lacinias &paene crepundia Aegyptiorum percepere, multo maxima retinentibus sibi Barbaris, ut ex Strabone, aliisque convincitur. Et qvid Graecos adeo extollit Conringius? homines laboriosos illos qvidem, sed ab aliorum pendentes nutu, ab aliorum ingeniis mutila etiam carpentes, &patriae suae obtrudentes tanqvam miracula, cùm integra, vera, &solida rarò possent. Hinc Saiticus ille Aegyptiorum Sacerdos, ut est in Platonis Timaeo; O Solon, Solon, inqvit, vos Graeci pueri semper estis, neque Senex est vestrum quisquam, neque canum apud vos ullum disciplinae genus. Hinc Euseb. Praepar. Evan. lib. X. Vetustißimos, inqvit, Graecos semotas regiones laboribus maximis oberrando ab emendicata doctrinarum, qvibus florebant Barbari, stipe suam illam Theologiam conflasse deprehendimus. Atque hinc est, quòd non temerè legamus, vel Pythagoram, vel Solonem, vel Platonem, vel alios Graecorum antiqvissimos hieroglyphica Aegyptiorum intellexisse, utcunque omnium oculis in tot obeliscis conspicua. Benè Diodorus lib. IV. Literas, qvas sacras appellant (i. e. hieroglyphicas) soli Sacerdotes norunt à parentibus suis privatim acceptas. Caeterum obducet animosior aliqvis, parum videri simile veri Chemiam jam olim in Aegypto floruisse, alioquin enim &Platonem, &Solonem, &Pythagoram, &Diodorum, &Graecorum paene infinitos Aegyptum qvondam sollicitis itineribus circulantes deprehendisse aliqvid istorum mysteriorum, eorumque in scriptis suis qvaedam dubio procul reliquisse vestigia. Excipiet ictum hunc in mei gratiam Strabo, &speciosum telum infringet: Eudoxus, inqvit, Geogr. lib. XVII.