Latin
INDUNIT
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 42
Unproofread scanNot analysed yet
Plinio, aliis liquet. Probè Origenes comment, ad cap. III. Rom. Apud Aegyptios, inquit, nemo Astrologiae secreta nimatur, nisi suscepta circumcisione. Literas hieroglyphicas nemo discit nisi recutitus; tum quòd vana illa qvae Astrologiam comitari solent syrmata, scisse nemini vitio vertatur sed exercuisse, ut proinde cognitio artium profanarum in Mose, vituperari neqveat, cum usum earundem nemo ipsi jure exprobraverit. Clem. Alex. lib. I. strom. scientiam Mosis Aegyptiacam ita pleniùs definit. Cùm autem jam esset aetate grandior, Arithmeticam &Geometriam, Rhythmicam &Harmonicam, &praeterea Medicinam simul &Musicam ab iis edoctus est, qvi inter Aegyptios erant insigniores; &praeterea eam, qvae traditur per symbola &signa Philosophiam, qvam in literis ostendunt hieroglyphicis. Alium autem doctrinae orbem tanquam puerum Regium Graeci cum docuere in Aegypto, ut dicit Philo in vita Mosis. Didicit autem literas Aegyptiorum, &rerum coelestium scientiam à Chaldaeis &ab Aegyptiis. Unde in ejus gestis dicitur eruditus fuisse, in omni Aegyptiorum sapientiâ. Eupolemus verò in libro de Judaeae Regibus dicit, Mosen primum fuisse, sapientem, &Grammaticam primùm tradidisse Judaeis, &Phoenices accepisse à Judaeis, Graecos autem à Phoenicibus.