Latin
INDUNIT
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 44
Unproofread scanNot analysed yet
Ev. lib. IX. cap. XVII. Abraam Camarinae, qvae Babyloniae civitas est, quamque Urien nonnulli appellant, Graeci Chaidaeopolin, natus, cum sapientiâ omnibus anteiret, tum verò Astrologiam &Chaldaicam invenit, Solis &Lunae conversiones &reliqua id genus omnia Phoenices edocuit. Idem mox: Caeterùm cum apud Heliopolin abeamus Aegyptiorum Sacer dotum consuetudine plurimum uteretur, multa ipsos, nec non Astrologiam, quaeque ad eam pertinent omnia, illo docente didicisse tradit. Mox iterum: Sic tamen illorum inventionem Babyloniis atque abraamo tribuit Eupolemus, ut principem illorum Auctorum Enochum fuisse statuat, qvippe qvi primus omnium Astrologiam invenerit, non autem Aegyptii. Et mox: Graeci Atlantem Astrologiae inventorem esse volunt sed nimirum Atlas idem est, qvi Enochus, qvi Methusalem patrem habuit: hic ab Angelis omnia didicit, qvae tandem ad nos, cognitionemque nostram pervenere. Haec Eupolemus. Similia paene de Abraamo tradi ab Artapano fidem facit Euseb. praep. Evang. lib. IX. cap. XVIII. Artapanus, inqvit, in rerum Judaicarum historiâ scribit Abraamum in Aegyptum cum tota sua familia venisse ad Regem Aegyptiorum Pharetonem (ut agnoscamus Pharaonem) qvem cùm Astrologiae praeceptis instituisset, ac XX. continuos annos ibi transegisset, in Syriam denuo remigrasse, plerisque suorum ob regionis ubertatem in Aegypto remanentibus. Quin &Phoenicibus Astrologiae praecepta ab Abraamo instillata esse Autores sustinuere. Euseb. praep. Evang. lib. IX. cap. XVIII. Phoenices Incerti, inquit, Auctores tradunt Abraamum Astrologiam docuit Aoptimè callentem primùm in Phoeniciam, ubi Phoenices eadem stronomiscientiâ imbuerit, ac deinde in Aegyptum migrasse.