Latin
INDUNIT
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 46
Unproofread scanNot analysed yet
Ut taceam Isidem Aegyptiis dici Medicinae inventricem, illam ipsam tamen ab Hermete fuisse edoctam monente pluribus Diodoro Siculo; haec autem ante Mosis tempora contigisse, quòd Medicina Aegyptiorum Mose fuerit antiqvior advocatis ad condiendum balsamo Jacobum Medicis. Verba Genes. L. Praecepit Joseph Ministris suis Medicis, ut aromatibus condirent Patrem. Nisi forsan Sacerdotes Mosen vocaverint Hermetem alterum, id qvod nihilominus odia Aegyptiorum adversus Israelitas internecina vix permiserint. Credibilius fortassis Judaeorum Sacerdotes ita appellasse Mosen, ad imitationem Aegyptii illius Hermetis, antè, cùm in Aegypto viverent, auribus suis toties occentati. Plinius lib. XXX. cap. I. Magum facit Mosen, sed haesitat, dum cum Jamne componit. Philo Judaeus de eo, quòd deterior potiori soleat insidiari; docet Mosen non priùs descendisse in Aegyptum cum sophistis conflicturum, quàm post, qvam egregiè meditatus esset disserendi facultatem. Caeterùm nè longiùs abeamus, agnoscunt Rabbini in capite primo Mosaicae Geneseos plus mysteriorum naturalium, quàm in omni Barbaricâ Philosopiâ, tantum subtilitatis, ut nemini suorum ante annum aetatis trigesimum lectionem ejus judicent temere indulgendam. Sed utrum Chemica qvoque scierit, tractaveritque Moses, in suspenso relinqvimus, nisi quòd parùm adhuc cum Conringio fabulari libeat. Ita ergo ille: Multo minus est, inqvit, quòd moremur nonnullorum fabulas, qvasi Moses vitulum aureum comminuens, Chemicum egerit. Cur autem hae fabulae Conringi?