Latin
INDUNIT
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 48
Unproofread scanNot analysed yet
Non adducam illud Nicolai Lyrae testimonium, qvi in hunc Exodi locum commentando refert tradere Doctores Hebraeos, reos filiorum Israel bibentes hanc aquam pulvere vituli infectam in barbis postea colorem aureum retinuisse, alios non item; hoc enim si verum, miraculum spirat, non opus Chemiae. Posse autem aurum corrumpi, &à suis velut annellis exire, ut reclamaret tota Pyracmonum cohors, nihil efficeret, docente ipso Dei Spiritu 1. Pet. I. V. VII. &V. XVIII. aurum esse φθαρτον &corruptioni subjectum. En verba: Εἰδότις cin οἱ οὐ φθαρτοις, ἀργυρίῳ ἡ χρυσίῳ ἐλυθρώθητε. itern τμιώτερον ουσίου τοῦ ἀπολλυμενου. Qvod si qvis minùs dictum propriè existimet, sciat, idem tridui experimento posse demonstrari. Alii ex svaveolenti, &odoratissimo illo halitu, qvem non ita pridem inventum in monte Nebo Mosis sepulcrum exspiravit, si Hornio in Hist. Eccles. fides, Chemicum aliqvid laborarent extorqvere, qvod similes paene odores polliceatur Chemia, sed nostrum non est vel hariolari, vel morosiùs indulgere conjecturis: suffecerit nobis illud Philonis de mund. opific. Moses Philosophiae assecutus fastigium, &oraculo de praecipuis Naturae arcanis edoctus. Ad summam, efficiat alius non Chemicus qvae hîc praestitit Moses, &Mosen non fuisse Chemicum agnoscemus; dicturi tum demum clarius cum Philone de praem. &poenis: Hunc solum Mosen) memoriae proditum est sine auro, argentoque, ac reliquis opibus regnum administrâsse. Sed quando aurum sustinemus φθαρῶν esse, &corruptioni obediens, non ab re fuerit, utcunqve praeter institutum, illud Conringii de Herm. Med. demirari: Constat, inqvit, à nullo denique animali, lapides, metalla, &metallicos succos corrodi. Qvid adhaec Jul. Obseqvens Observ. XLIV. Servilio Cepione, ait, &Servilio Gemino Coss. aurum in Capitolio corvi rostris non tantùm devorârunt, sed comederunt etiam. Item, Mures Antii coronam auream arroserunt. Idem Observ. XXXIX.