Latin
INDUNIT
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 51
Unproofread scanNot analysed yet
respondet Diodorus: tradi, exstare in Nysâ Arabiae sepulchra Isidis &Osiridis, esse autem utrique dicatam columnam sacris literis inscriptam, in columnâ autem Isidis haec legi: Ego Isis Jum Aegypti Regina à Mercurio erudita, &c. scilicet in illa ingenii magnitudine parum sibi subtrahere visus est Hermes, si Reginae, ut inclaresceret illa qvoqve, partem aliquam scientiae suae, qvae ad Medicinam spectabat, relinqveret; non ignarus in hoc etiam mustaceo laureolas qvaerere seqviorem sexum. Secutae Isidem illo laudis thyrso percussae, Cleopatra in Aegyptô, in Cariâ Artemissa, in Palaestina Maria quaedam (cujus scriptum Parisiis mihi ostensum, qvanqvam forsan supposititium ut taceam recentiores, Italorum Isabellam Cortesiam Gallorum digvilloniam, Britannorum Kentiam, Danorum Bertam Frisiam, Annam Wecheriam Germanorum, &alias infinitas maritorum, &familiarium beneficio in re Medica inclytas. Sed nos ad Mercurium. Disertè Jambliebus de myster. Aegypt. Scriptores, inqvit, Aegyptii putantes omnia inventa esse à Mercurio, Cergo &Chemica) libros qvoque suos Mercurio inscripsere. Ad rem Julius Matern. Firmicus lib. III. cap. I. de Petosiri &Nicepso: Mundi, inqvit, genituram esse voluerunt, secuti Aesculapium &Anubium qvibus potentißmum Mercurii Numen istius scientiae secreta commisit. Hinc discimus, AEsculapium, qvi inventor Mehaec habetur, scientiae Orgiis à Mercurio imbutum ssive hic vivam vocem urgeas, sive scripta, dismunc alienum est) adeoque Mercurii discipulum: nam de Apolline, qvem itidem primum Medicinae agnoscunt Magistrum, res certa est, clarissimè enim Diodorus Siculus: Isis, inqvit, Horum filium à Titanibus occisum, inque aqvis inventum non restituit tantùm vitae, sed immortalem reddidit. Quem qvidem Horum, Apollinem interpretantur, ac medendi, divinandique artem à Matre Iside edoctum multum hominibus tum oraculis, tum medelis emolumenti attulisse.