# De ortu et progressu chemiae dissertatio 55

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/55

Qvantus autem fuerit Heros Aegyptius ille Hermes, vel ex eo judicare est, quòd ipsa quoque Aegyptus Stephano Byzantino in voce Λιγυπτος appelletur Ἐρμοχύμιος, sive ut prudenter emendat Vossius de Idol. Ἐρμοχήμιος. Accedit & aliarum gentium de Hermete judicium. Galli, ex Jul. Caes. Comment. VII. bell. Gallici: Mercurium Deum maximè colunt, hunc omnium inventorem artium ferunt. Unde haec Galli? an rarus ex oppressi reliqviis Brenni nuncius reversus Gallias illâ Hermetis imbuit reverentia? an à reliqviis Gallorum è Galatia redeuntibus hausere Druidae? Et in Graeciâ cultus Mercurius. Strabo lib. VIII. Ad Olympia crebra sunt in viis Mercurii donaria i. e. Ἐρμεῖα. Hebraei proverbio quoque jactant, spargere lapides in Merkolis, hoc est, in honorem Mercurii, de qvo Drusius. Qvò & Salomonis illud Proverb. XXVI. sicut qvi projicit lapidem in acervum Margemab, creditur respexisse. Illam projectionidis quoque familiarem esse, in honorem Mercurii s est Vincentius Bellovacensis lib. IV. Specul. Histor. Satermeti columnam erexere Irmensul, qvasi HermenCarolo Magno, capto Eresburgo, destructam inses Hermeti struxere aram, referente Theodoricoabbates. Trudonis; Walachria Zelandiae dedicavit ei idolum, ut est in Chronico Zelandiae. De causis conjectorum ad statuas Mercuriales lapidum, utcunque non inconvenienter commentetur tum Cornutus de natur. Deorum, tum Sarisburiensis in Polycratico, rectiùs tamen haud dubiè sese expediissent Chemiae beneficio. Hîc cum aras, columnas, statuas Mercurio erectas tradant Auctores, ansam captavit Conringius dubitandi: homone fuerit olim, an ex Daemonum phalange; qvanqvam dubium omne discutiat Plutarchus, Diodorus, alii, hominem videlicet fuisse coelestissimi ingenii, & benefici, Osiridis notarium sacrorum, Isidis Magistrum, brachio qvidem breviorem, quemadmodum Typhonem rufum, Martem candidiorem, Osirim nigriorem, &c. Meretur & audiri Clemens Alexandr. strom. prim.

---

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio.
