# De ortu et progressu chemiae dissertatio 57

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/57

Itane nullum Petronium Arbitrum, quòd Valesius nuper Massiliensem eum faciat, omnibus hactenus contraria opinantibus? Itane nullum Cadmum viderunt secula? cùm Diodorus eum Thebis Aegyptiis ortum memoret, caeteri in Phoeniciâ: scilicet, qvia Hermes non ita multò post diluvium floruit, qvâ tempestate rari ubique vel nulli scriptores, non mirum de ejus Patriâ à posteris Aeyptiorum diversas foveri opiniones. Nos cùm motis post adducendis moti Hermetem arbitremur non fuisse alium, quàm Chanaanem, rogamus Conrin gium, ut praecisè nobis Chanaanis natale solum definiat, & nos iterum pollicebimur nos Hermetis patriam amussim definituros. Sufficerent jam dicta evertendis Conringii rationibus, docendoque tam Medicinam am Chemiam Aegyptiam ab Hermete profectam esse; tantissae tamen loco pauca adjiciemus: Tertulliano Hers Physicorum Magister est, lib. de Anim. cap. II. & advers. Valentin. cap. XV. Diodoro Siculo cap. XVI. oleae inEt quando edocta à Mercurio Isis pharmaco α filium Horum vitae restituit, conseqvitur infestò, Mercurium illius pharmaci primum fuisse ectum. Nec immeritò existimari potest, ab Herectum initiò, medicamentum illud, qvod e usurpatum Diospolitanis Aegypti mulitradit Diodorus, qvod & olim Helenae ex Aegypto sum, νηπενθές illud & ἄχολον. Homero descriptum. Piodori lib. II. cap. VI. Homerum in Aegypto fuisse tum uia multa indicia feruntur, tum maxime potio ab Helena in praeteritorum oblivionem Telemacho data.

---

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio.
