Latin
58
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 58
Unproofread scanNot analysed yet
Nam potionem ad abolendum luctum, quam Poëta Helenam composuisse scribit Thebis Aegyptiis à Polydamnâ Thonis uxore factam constat, ubi nunc qvoque mulieres hoc medicamine utuntur. Apud solos verò Heliopolitanos quoque olim inventa tradunt &irae &doloris pharmaca. Nullius hîc superstitionis indicium. Credibile Diospolitanas mulieres sulphur illud narcoticum opiatorum cicurare rectiùs potuisse, quàm hodiernos pharmacopoeos. Nec est, quòd autumet Conringius: nepenthes illud vi supra naturae potestatem assurgente egisse; ut enim mittam Poëtarum institutum, omnia in majus extollere, &in praeconiis non minùs quàm vituperiis excedere mediocritatem, adeoque ex musca Libycos saepè formare elephantes; certè hodieqve narcotica sunt, qvae tantùm non id omne praestant, qvod à nepenthe suo exspectat Homerus; in qvem numerum &Massach Turcarum, &Goensium pellicum Daturam refert experientia. Licet enim opiata nobis qvoque haud rarò freqvententur usu, Asiaticis tamen, Turcis, Persis, Indis &freqventiora sunt, &tutiora, &efficaciora; sive autem aëris ibi temperamento, sive corporum, sive praeparandi modo id adscribendum, nunc non disputabimus, contenti revocâsse nobis in memoriam, vexatam non ita pridem à nobis apud illustrem Bourdelotium Parisiis controversiam: Cur Turcae sumpto opiato per somnos mox videantur sibi vivere in Paradiso: Christiani in inferno? Ex Aegypto autem profectum esse nepenthes illud Homericum, adeoque ex fontibus Hermetis, ecce luculentum Plinii lib. XIII. cap. II. testimonium! Homerus qvidem, inqvit, primus doctrinarum, &antiqvitatis Parens, multus aliàs in admiratione Circes, gloriam herbarum Aegypto tribuit. Herbas certè Aegyptias à Regis uxore traditas suae Helenae plurimas narrat, ac nobile illud nepenthes, obliviNon oonem tristitiae, veniamque afferens, ab Helenâ utique omnibus mortalibus propinandum. Neque propterea negamus plu-mnia Aerima vana, superstitiosa, magica, ridicula tum Medicinae, tum reliqvis artibus Aegyptiis paulatim sese inges. Sptiorum sisse, ut in pingviori frumento infelix non rarò loproba. lium dominari assolet; qvo &referimus Aegyptii illius ἀγερασίαν docentis ineptias Galeno quoque lib. de marc. cap.