Latin
60
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 60
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem spectent Boream, non suis caret rationibus; ruminandum proinde Vulcaniae Philosophiae candidatis, tum qvid Aqvilonii venti plus praestent in Naturae investigatione Austrinis, tum cur Jobus cap. XXXVII. ex Aqvilone scribat aurum adventare. Ut taceam illud Herodoti: Ad Septentrionem Europae plurimam auri vim esse constat. De illo cardinum mundi discrimine haec eruditissimus Petrus Poterius: Uncia una, inqvit. olei sulphuris per retortam acti, intra mensem, alteram unciam dabit pro ratione tempestatis: nam si Australis sit tempestas, &humida, plus; si Septentrionalis &sicca, minus. Normanni Gallorum jam diu observavere saginandis avibus ineptum Austri flatum, convenientissimum Aqvilonis. Sed haec aliàs. Nos revertimur ad templum Vulcani: Iterum Herodotus: Psammetichus omni potitus Aegypto Vulcani templo vestibula fecit alia Austrum spectantia; alia orientem ex Diodoro; magis haec forsan in speciem, quàm ad occultam aliquam Naturae vim ostendendam. In hoc ipso Memphitico Vulcani delubro Sesostris suas &uxoris ex uno lapide solido statuas colli cavit, monente Diodoro Siculo lib. II. cap. I.