# De ortu et progressu chemiae dissertatio 60

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/60

Quod autem spectent Boream, non suis caret rationibus; ruminandum proinde Vulcaniae Philosophiae candidatis, tum qvid Aqvilonii venti plus praestent in Naturae investigatione Austrinis, tum cur Jobus cap. XXXVII. ex Aqvilone scribat aurum adventare. Ut taceam illud Herodoti: Ad Septentrionem Europae plurimam auri vim esse constat. De illo cardinum mundi discrimine haec eruditissimus Petrus Poterius: Uncia una, inqvit. olei sulphuris per retortam acti, intra mensem, alteram unciam dabit pro ratione tempestatis: nam si Australis sit tempestas, & humida, plus; si Septentrionalis & sicca, minus. Normanni Gallorum jam diu observavere saginandis avibus ineptum Austri flatum, convenientissimum Aqvilonis. Sed haec aliàs. Nos revertimur ad templum Vulcani: Iterum Herodotus: Psammetichus omni potitus Aegypto Vulcani templo vestibula fecit alia Austrum spectantia; alia orientem ex Diodoro; magis haec forsan in speciem, quàm ad occultam aliquam Naturae vim ostendendam. In hoc ipso Memphitico Vulcani delubro Sesostris suas & uxoris ex uno lapide solido statuas colli cavit, monente Diodoro Siculo lib. II. cap. I.

---

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio.
