Latin
68
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 68
Unproofread scanNot analysed yet
II. de cur. Graec. affect. Similia docet eruditissimus aldrete. Tu autem, ut ansam invenias exagitandi hominem ad explicationem Hebraicam similem qvidem, non eandem) inconcessa descendis solertiâ; Sed esto agnoscatur Hebraeum nomen; Isascharisne nomen etiam credendum erit spurium, qvod Jacobus ei asinum inter limites decumbentem assignaret? Nulline ergo Romae vixere illustres Asinii, nulli Scrosae, nulli Verres, qvod à bestiis ignobilibus derivati hi tituli? Excipies Porphyrium de Sanchuniathone quaedam tradere, qvae veritati historicae minùs congruant. An id luet Philo, si peccaverit Porphyrius in circumstantiis? Ergone nulli fuere in rerum naturâ Judaei, quòd in prosequendâ illorum historia alia deliqverit Justinus, alia Tacitus? Qvod si Sanchuniathonis scripta confinxissent philo &Por phyrius omni dubio procul observasset id vel Eusebius vel Theodoretus &merces illas adulterinas merita notasset censurâ. Sed nullam falcem in hanc segetem immisere Patres aetate Philoni &Porphyrio proximis e contrario, scripta haec ut genuina &sincerissimae monetae admisere volentes. Et qvis mendacii fructus Philom? qvis Porphyrio? neque enim eò provectus stoliditatis credendus Porphyrius, ut putaret allatis illis santhuntathonis verbis debellare se posse Christianismum. Quid qvod 1 fatea& visum sibi integrum Sanchuniathonis scripti tur Kirckerus. Sed Herodoto ignoti fuere Manethonis libris? Quis fidem suam interponet? viderit fored contempserit. Esto tamen, non viderit. Ergo ne negandi fuisse? Multa oscitanter transeunt viatores, nia, &rara.