Latin
72
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 72
Unproofread scanNot analysed yet
ita rem perseqvitur De Smaragdinâ, inqvit, tabulâ altum est apud omnes Auctores silentium; qvisnam fuerit ille Hermes, qvando vixerit, ubi inventa haec tabula, qvo inventore, qva lingvà conscripta. Estne poßibile tam celebre Hermetis monimentum curiosißimos Graecorum Philosophos, qvi datâ operâ in Aegyptum proficiscebantur, latuisse? Solus Albertus Magnus in libro de secretis Chymicis (qui tamen inter supposititios Alberti libros numeratur) ait Alexandrum Magnum in suis itineribus sepulchrum Hermetis omnium Philosophorum Parentis invenisse plenum omnibus thesauris, non metallicis, sed aus isescriptis in tabulâ Zatadi, quam aliàs Smaragdinam vos cant. Sed unde haec Albertus? qvo Auctore? Bernhardus Canesius Alkimista, primus, qvod sciam, eam mundo obtulit. aitque in eâ totum opus, &totius mundi thesaurum contineri Addo quòd omnia paene, qvae in tabula ista habentur, ex Hermetis Pymandro &Asclepio, Jamblicho &Proclo hinc inde extractae sint. &c. Caeterùm Wilb. Christ. Kriegs mannus singulari Opusculo alia omnia judicat: Ut taceam, inqvit, traditis onem de tabula hac, seculis aliquot post diluvium in antro prope Hebron à muliere Barâ manibus cadaveris Hermet exempta, nulla sui parte malè se habere, si de Abrahami ux Sara Sarmantelligatur: cùm tempora denati Hermetis, id est Chanaanis Noachi nepotis atque Sarae congruant; ac locus Curbs Hebron à Chanaanis sive Hermetis filio Hetb exstructa, ad quam sedem fixerat Abrabamus) convenientißimus rei sit; mos adhaec Phoenicum, posterorum Hermetis, corpora demortuorum uncta cavernis sepultum abstrudendi, pulchrè concordet.