# De ortu et progressu chemiae dissertatio 76

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, 76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/76

Verùm in Alkymiâ illâ Aegyptiacâ, qvam in Oedipo suo proseqvitur, mirum se praestat Kirckerus Andabatam, qvod alibi, si res posceret, pluribus; hic nullum alium tabulae sensum attribuit, quàm theoriam auri potabilis, & tamen nescio qvam vertigine circumactus eodem puncto, applicari optimè quoque posse vegetabilibus, animalibus & coelestibus adjungit. Esto tamen, possit omnibus applicari, dum convenientissimè Chemico applicetur Magisterio, id quod nemo experitur clariùs, quàm qvi sacris Chemicorum ritè initiatus, manus inter versat, quod Hermes intendit. Sed qvid prohibet spectare hîc fluctuantem Kirckerum Theoriam, inqvit, lapidis Philosophici habuere Aegyptii, non praxin. Mox: Aegyptii ex omnibus fere materiis aurum eliciebant, potissimum verò ex limo Nilotico, ex saxis omnis generis. Item, Nili arenae ex Aethiopicis montibus impraegnatae auro devehebant sicum auriferam arenam. Deinde ad Thebas, Aethiopiam, & Arabiam saxifodinae erant ingentes auro feraces; ex terrâ illa durißima igni plurimo cocta aurum provenit, ut fusè Diodorus Siculus lib. III. capichadrerum Kirckerus: Non negarim tamen Aegyptios artem pallus isse, qva aurum, argentumque ex hydrargyri reliquis metallis commisti fixatione conficeretur, sed de hoc ex professo in Mundo subterraneo. Volo, nolo; nolo, volo: qvod dictum est indictum est. Theoriam, inqvit, habuere, non praxin. Sed frustra est, Kirckere, illa in practicis disciplinis theoria, nisi praxi stabiliatur. Et veram habuisse theor am nemo nisi ex praxi eorum ostenderit. Si praxium non habuerint, unde infinitae illae Regum Aegyptiorum divitiae, proverbio quoque jactatae? neque illae longa seculorum ambage collectae, sed paucis à diluvio seculis statim magnae, statim in tot monimentis, pyramidibus, o scis, mausolaeis incredibili sumptu erectis ostentatae. Hinc Aegyptiorum thesauros vel Mosis aevo magnos fuisse, ut nihil aliud testaretur, certè Apostolus Hebrae. XI. XXXVI.liqvidum reddit: Μωσῆς μείζοια πλοῦτον ἡγησάμενος τῶν ἐν Λιγύπτῳ θησαυρῶν τὸν ὀνειδισμὸν τοῦ χριστοῦ. Institutum hîc Apostoli evidens est; ostendere enim parat ingentes qvidem Aegyptiorum id temporis thesauros Mosi spectatos, cognitosque fuisse, majoris tamen apud saenum spectus aestimatum pro nomine Christi opprobrium felicit tandem exodio terminandum.

---

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio.
