Latin
77
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 77
Unproofread scanNot analysed yet
Nam fodinae Aegyptiorum, de quibus Diodorus, &rarae, &laboriois, &proventus modici, nec vel Macedosae tracti nicis Philippi, vel Bebelo in Pyrenaeis Hannibalis, vel Poosianis Hispanorum comparandae; interea &anhelans opi Macedonis inopia Justino qvoque perstricta; &Hannibalem quandoqve ad delectus novos destituebant subsidia; &Hispanorum Regem plus hodieque ex venditione Schartarum sigillo Regio munitarum conficere rum, quàm ex utrisque Indiis, jam nuper sagax minator demonstravit. Regum autem Aegyptiopesradeo nec modum capiebant, nec mensuram, nrambitiosè profundendo semper occuparentur, semper locupletes. Hinc pyramides illae sumptuosissimae ob nimiam opum Aegyptiorum ostentationem Plivellicatae, &Strabo lib. XVII. Juxta Thebas nio sen Diospolim in Obeliscis sunt inscriptiones, qvae Regum illorum divitias &potentiam declarant. Sed de Aegyptiorum immensis Kirckerus, aliique consulendi. Ut ex unmoaestimemus in unâ pyramidum maximâ quam Herodoto &Diodoro teste trecenta sexahominum millia annorum viginti spatio exstruxerant, in solas, caepas &allia, mille sexcenta auri talenta impensa; in lapidum verò vecturam, structuramque viginti annorum spatio, mille ducentos milliones insumptos historiae Aegyptiorum memorant. Summam autem divitiarum Salomonis non nisi ad DGCCLXX milliones ascendisse docet Kirckerus. Nec minoris constitisse labyrinthum Aegyptium Ammiano credimus.