Latin
INDONIIS
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 88
Unproofread scanNot analysed yet
τούτοις ἀνημερως, καὶ φόνικως ἐχρήσατο, ὅτι δὲ καὶ τὰ περὶ χημεῖας χρυσοῦ καὶ ἀργύρου τοῖς παλαίοις γεγραμμένα βιβλία διει ρευνησάμενος ἑκαυσε, πρὸς τὸ μηκέτι πλοῦτον Λιγυπτίοις ἐκ τῆς τοιαύτης προσγίνεσθαι τέχνης, μηδὲ χρημάτων αὐτοὺς θαρροῦντας περιουσία τοῦ λοιποῦ Ρωμαίοις αἰταίρειν. Conringius ut omnia suspicionibus decoloret: cùm unus, inqvit, id narret Svidas, qvis ausit illi uni tutò credere? vixit ille, ut eruditi censent, demum ante hos qvingentos annos, adeoque post Diocletianum totis octingentis, qvales non solent esse idonei testes. Ista verò manifesta vis est, Conringi. Vixerit ante qvinque demum secula Svidas, qvae scripsit tamen, non ex suo velut araneus confinxit, sed agnoscit se mutuatum ab antiqvioribus, Eudemo Rhetore. Helladio, qvi Theodosio juniori σύγχρονος, ab Eugenio Augustopolitano, Zosimo Gazaeo, Caecilio Siciliensi, Longino Caßio, Luperco Berytio, Justino Julio Sophistâ, Pacato Pamphilo, Polione Alexandrino, Scriptoribus antiqvis, &Diocletiano proximis, ut non possit ita elevari Svidae testimonium auctoritatibus vetustis innixum. Qvisnam Apollo Conringium securum esse jussit, à nemine nisi Svida hoc enarratum? cùm sciat Conringius juxta cum ignarissimis, qvid libri, qvi vel à Photii aevo periere, complexi sint Dixerit tamen unus Svidas: pluris cordato judici fuerit unus Nestor, quàm decem Ajaces. Habet sanè, Aud. habet Diva Chemia, quòd de Tyrannide magnorum literatorum meritò conqveratur, à qvibus ut imperiosis qvi„sed in hac palaestrâ, saepe imperitis Censoribus ustè non rarò vapulavit.