# De ortu et progressu chemiae dissertatio 92

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, INDINI IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/92

Liquefit, inqvit, quicquid ignea illa vis attigerit, sitque inde spiritus, qvi cum ad poros corporis irruerit, sudores fiunt, nam spiritus addensatus in aquam vertitur, & poros penetrans extra prorumpit, eodem planè modo qvo à ferventibus aquis vapor elevatus, si obstaculum aliqvod inveniat, ad quod impingere oportet, incrassatur, densaturque, guttaeque destillant ab his corporibus, qvibus vapor ipse fuit impactus. Vidit haec haud dubiè magnus Cous in ollarum contingere operculis, palaestrisque balneatorum, & tamen, qvod admirabile, nasum operculo suc aptare haud didicit. Nisi forsan existimare libeat, scivisse qvidem ista Hippocratem, sed invidiâ legitimè causaria publicare detrectâsse, juxta illud in Lege: τὰ δὲ ἰερὰ ἔοντα πρήγματα ἱεροῖσιν ἀνθρώποιστι δεικνύται, βεβήλοις δὲ οὐθέμις, πεὶν ἡ τελεσθῶσιν ὀργίοισιν ἐπιστήμης. Nam quòd alius vir sagacissimus spiritum vini Hippocrati perspectum arbitratur, libro ejus de geniturâ confirmatus, ubi ita Medicorum Phoenix: Vinum, inqvit, in flammas injectum, efficit, ut stamma exiliat, & modico tempore augeatur, post cesset, hoc est, qvod optarem inde posse evidenter exsculpi, sed in ambigua definit expositio; enimverò qvodvis vinum, imò lympha qvaevis flammae infusa id praestat, quod nemini quàm fabrilibus notius est officinis.

---

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio.
