# De ortu et progressu chemiae dissertatio 93

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio, INDINI IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/93

Quod Aristot. libr. Meteorologic. IV. cap. IX. scribit: vinum dulce flammam emittere, (ανίησι φλόγα) parum ad rem facit, cùm de musto ipsum loqvi textus convincat; mustum quippe, dum fermentatio in cellis instituitur, ita qvandoqve inardescit, ut Oenopolas ex insperato igneo suo vapore suffocet. Aristotelis autem animo hîc non obversari spiritum vini vel ex eo conficimus, quòd manifestè subjiciat vinum hoc non inebriare, id qvod stillatitio vini liquori non convenire vel Ambubajarum collegia vociferabuntur. Magnopere enim excidit sibi s Sennertus qvando ita: Familiare, inqvit, est hodie etiam Saxonibus vinum calefactum incendere, saccharo & aromatibus condire, potumque ita delicatum conficere; neque enim celebratissime Sennerte, Saxones tui vinum incenderunt unqvam, sed vini spiritum, quòd nec Panica vestra, & Tochaviensia, nec Hispanica, imò nè enerosa illa Graecanica qvidem vina, ut nimiô adhuc mphae frigore obruta inflammari se patiantur, nisi lestillationibus praemissis. Aristoteles lib. Meteor. II. cap. I. & Galen. VII. de usu part. cap. XIII. proximè qvoqve destillationis attigere secreta, sed metam attingere on licuit. Destillationem tamen per descensum appellatam Galenus assecutum se docet libro de facile parabilibus. Noverat Galenus sublimationem lib. IX. de med. simpl. Facult. edoctus forsan à Dioscoride, qvi idem tradit lib. II. & lib. V. de mater. Medicâ. Calcinationes novisse lit Dioscor. lib. I. de mater. Med. & Gal. lib. VI. se se ol de composit. Pharmacor. Balneum Mariae sic satis commodè describit Gal. lib. IV. de sanitate tuendâ cap. VIII. nisi quòd aqvae loco substituat oleum.

---

Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio.
