Latin
INDINI IV
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 94
Unproofread scanNot analysed yet
Nam in Mesve Aeginetâ, Albucasi evidentiora se produnt Chemiae argumenta. Salia lixiva per transennam vidit Galenus, sed in formâ solidâ vix unqvam: De Simpl. Med. Facult. cap. XLI. ita rem proseqvitur: Abluto cinere sit lixivium. Cinerem autem ustorum corporum reliqvias Latini nuncupant. sive naturae sint lapideae, sive arborum, animaliumve particulae. Fit ergo lixivium pro ejus qvod eluitur, naturâ; ejus qvidem quod empyreuma sive igneam naturam habet acerrimam, ipsum quoque acerrimum est; ejus qvod tale non est, etiam moderatius. Quare &septicis vocatis facultatibus commiscetur, utpote causticam caliditatem poßidens, sed propter substantiae tenuitatem, citra dolorem adurens. Ingenium salium lixivorum sic satis commodè exprimit hîc Galenus, caustica esse docens, sed citra dolorem adurentia, in micas tamen, glebulasqve salinas redigendi modum non perinde videtur assecutus. Ut mirer ipsum haec neque ab Umbriae agricolis, cùm Romae tam diu viveret, didicisse; neque evolvisse Aristotelis Meteor. lib. II. cap. III. ubi ita Stagirites: Huic simile qviddam fit in Umbria: est enim ibi locus harundine, &juncis frequens, qvos exurunt cineremque in aqvâ decoqvunt, donec parum supersit humoris, qvi ubi refrixit, in salem abit copiosum: neque denique in M. Varronis de Re Rust. lib. I. cap. VII. istaec notasse: In Galliâ Transalpinâ intus ad Rhenum, cùm exercitum ducerem. aliquot regiones acceßi, ubi nec vitis, nec oleae, nec poma nascerentur, ubi agros stercorarent candida foßitiâ creta: ubi salem nec foßitium, nec maritimum haberent, sed ex qvibusdam lignis combustis, carbonibus salsis pro eo uterentur. Inusitatum qviddam, rusticam Umbriae gentem, &Rhe nanum popellum ultra Galenum experimenta sua provexisse. Sed qvid adhaec Conringius: Non est, inqvit, quòd propter salium istorum inventum Paracelsicos multum laudes; illa enim cur aegro dederis, cùm suppetant longè svaviora, viribus iisdem? illa certè qvae calci sunt similia, &causticam vim referunt, non temerè esse ore assumenda constat. Nititur hîc contra torrentem Conringius; cur enim illa non assumenda ore, qvae longo annorum lapsu Umbri, &Rhenani homines ad qvotidiana cibi condimenta adhibuere, sine ullo sanitatis dispendio? qvae hodieqve Oceani accolae passim ex algâ in cinerem exustâ conficiunt, &sine noxâ usurpant? qvae ad febrium exacerbationes sistendas feliciter qvotidie propinant Medici?