Latin
INDINI IV
Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 98
Unproofread scanNot analysed yet
Solus, qvantum novimus, Caesarum primorum Cajus Caligula Chemiae ministerio ad opes mox profundendas anhelavit, de qvo Plinius lib. XXXIII. cap. IV. Invitaverat, inquit, spes Cajum Principem avidissimum auri, quamobrem jußit excoqvi magnum auripigmenti pondus: &planè fecit aurum excellens, sed ita parvi ponderis, ut detrimentum sentiret. Haec Plinius. Scilicet, Audit. didicerat haud dubiè ex Chemicorum scriptis Caligula, Arsenicum ad operis Philosophici complementum reqviri, nihil enim eo freqventiùs ingeminant Scriptores Graeci hinc cùm auripigmentum Syriacum matrem sciret esse arsenici, in eo, sed stultè coqvendo spes avaras inaniter consumpsit. Certum qvidem est illud antiquae Sibyllae: ευνεαρράμματʼ ἔχων τιτρασύλλαβός ειμι, νοει μέ, nulli convenientiùs aptari, quàm arsenico, auripigmenti sobolis, qvieqvid etia obturbet sive Jo. Auratus, sive Kirckerus; per arsenicum sive arrhenicum tamen haud aliud Sibyllae, Graecisqve Auctoribus intellectum esse, quàm masculum illud su phur, qvo cogitur in obedientiam Mercurius, res ipsa demonstrat. Sed intueamur folium illud Sibyllae Εύνεα γράμματʼ ἔχω, τετρασόλλαβός ἔιμι, νότι μές Αἱ τρεῖς, ἀν πρῶται, δος γράμματʼ ἔχουσιν ἑκάστη, Αἱ λοιπαὶ δὲ τὰ λοιπὰ· καὶ εἰσιν ἄφανα τὰ πέντι, Τοῦ παντὸς δʼ ἀριθμοῦ ἑκατουτάδες εἰσι δις ἐκτῶ Καὶ τρεῖς τρεῖς δεκάδες συν χ ἐπτὰ· γνοῦς δὲ τῆς ἔιμυτ