Latin
100.1 to 100.4
Ole Worm, Museum Wormianum 100.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Anshelmus Boëtius haec habet: Nascuntur plerumque Crystalli formâ hexagonâ, in mueronem desinente, quia terrestris subtilis materia, se separans ab aquâ, nititur se unire, ac omnibus modis singulae particulae centrum corporis sui ambiunt &appetunt, &c. Probabilem hanc causam ubi pluribus deduxisset, concludit: Absque ratione manifestâ, figuram illi certam à Naturâ &Deo datam esse hexagonam statuere oportet, ut in multis rebus contingit. Quod admirari haec natura, non verò intelligi velit. Quia nomine Crystalli omnes gemmae perspicuae &molles, quae nullum colorem manifestum in se habent, intelliguntur; quatuor primariae ejus species constituuntur. Prima, quae glaciem refert, Crystallus montana dicta; secunda hexagona, quae Iridem ad Solis radios exhibet, tertia Citrina, quarta Pseudoadamas, quae reliquis nobilior, nascitur variis in locis Italiae, Cypriae, Lusitaniae, Germaniae, Bohemiae, Norvegiae. Varia ornamenta ex Crystallo fabricantur, monilia, perspicilla, specula, pocula, scyphi, patinae, quae pro ratione magnitudinis &artificii care venduntur. In usus Medicos etiam experitur, sub linguâ febricitantium posita sitim sedat, manibus detenta aegros recreat &refrigerat, praesertim si major sit, &ubi incaluerit aquâ Rosarum mergatur. In tenuissimum pulverem redacta, ac cum vino propinata, Dysenteriam curat, albos uteri fluxus sistit, lactis ubertatem &copiam à proprietatè promovet, pondere Drachmae unius exhibita, cum oleo Amygdalarum dulcium eos curat qui sublimatum hauserunt, fluxum Cholericum, seu Caeliacum, tanquam Alexipharmacum quoddam sistit, calculum per urinam pellit, collo appensa somnia terrifica prohibet &vertigini medetur. Chymici, ut felicius haec praestet, ex eo oleum &sal conficiunt, quorum praeparationes vide apud Anshelmum Boëthium. Insignis mihi massa est Crystalli montanae politae, sex librarum pondo, figurâ quadrangulâ, longitudine pollicum septem cum dimidio, latitudine septem, crassitie duorum, cui arte cavitas cruciformis est insculpta, pollicis crassitie, trium fermè latitudine, per gemmae corpus decussatim in longitudine &latitudine transiens, variis sanctorum reliquiis referta; opus visu jucundum, &artificii non vulgaris. Sunt &globuli hemisphaerici, oblongi &rotundi, politi, ex eodem Crystalli genere elaborati; sunt etiam rudes &informes quaedam massae ejusdem generis. Ex Norvegiâ Crystalli HEXANGULAE, columnari figurâ, magnitudinis diversae, allatae sunt, quaedam digiti magnitudine, inter quas una radicem habet, variis impuritatibus nigris &flavis inquinatam.