# Museum Wormianum 100.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 100.5 to 100.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/100.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/100.5

Sunt & minutae crassitie pennae gallinaceae, longitudine dimidii digiti, hexangulae, oblongae, acuminatae. Sunt & figurâ Olivari, utrinque in apicem terminatae, politae, sexangulae, sed ab uno latere rudes, utpote quo matrici suae adhaeserunt, & nutrimentum attraxerunt. In fluminibus inveniri ajunt has, reliquas in montibus. Imperatus Crystallos in formâ Olivari vocat, & quia utrinque acuminantur, eodem modo quo reliquas haud vegetari statuit, per principium suae longitudinis scilicet, sed per latus quod matrici adhaeret. MINERAE CRYSTALLI variae etiam ex Norvegiâ ad me sunt delatae, è rupibus in quibus crescunt abruptae, & Crystallos magnitudine diversas de se fundentes, ex quibus earum generatio evidenter elucet. Cernere enim licet in iis tam initia, quam progressus & augmenta singularum. Prima massa ab unâ parte plana & rudis est, quâ scilicet à cautibus abrupta lapidis adhuc adhaerent vestigia; ab alterâ infinitarum Crystallorum, Hexangulorum, quasi politorum, majorum, minorum, complicatorum apices eam asperam & horridam reddunt. ii. Secunda massa utrinque Crystallis perfectis, imperfectis, & ipsâ materiâ Crystallorum rudimenta quaedam de se praebente constat, in cujus altero latere duae quasi bullae aut foramina conspiciuntur triangularia, quibus aut saxa, aut metalla fuere affixa, cristam Crystallinam non inepte refert, Impurior hittp:lldigi. ub. uni-heidelbergu. de / diglits wormas Impurior tertia est, & Crystallorum quasi matrix, pullos enim habet non perfectos, sed splendentia quasi semina quaedam oculis objicit.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
