Latin
101.1 to 101.4
Ole Worm, Museum Wormianum 101.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ei Galenae plurimum admixtum est, &colore croceo aut rubiginoso ubique tingitur, unâ parte, quâ cautibus adhaesit, plana aliquantulum, reliquis aspera &inaequalis. Aspectu jucunda est quarta, sed parva, in duo quasi cornua formata, minutis Crystallis undique horrida, sinu suo Pyritem aureum fovens, cujus Crystalli, columnari figurâ, minutissime concretae, festucas magnitudine vix superant, tota concretio unciam unam pendet. CRYSTALLUS è monte S. Vincentii in Angliâ, impurior est &obtulo praedita apice, sexangula, unciam semis longitudine vix superans. Elegans &perspicua est crassa quaedam, sed non longa Crystallus, radice impuriore, sexangula, uncias duas longitudine attingens, sed in circumferentiâ crassitiei tres. Apex angulos obtinet valde inaequales, unum enim latus suâ latitudine totos tres amplectitur, nisi, ubi jungitur cum vicinis, duo exigua triangula admittat, tria reliqua etiam inaequalia, ita ut, si minimum inter ea latus unitatis rationem &proportionem habere statuamus, &dextrum dualitatis, sinistrum ternarii obtineat. Licet igitur apex pulcher &perspicuus sit, ipsa tamen laterum ejus disproportio deformitatem quasi quandam largiatur. CRYSTALLUM è Brasilia allatam misit Vir Clariss. D. Johan. de Laet, columnulam referentem sexangulam, unciae unius cum dimidiâ longitudine, crassitie pennae olorinae, apice in alteram partem inclinato, sed tota impura est, minime perspicua, purpureâ, croceâ &terrestri quadam materiâ eam maculante, ut impurum Sal Cracovianum quodammodo colore aemuletur. De politis Crystallis supra actum, mihi inter reliquas una est ovali &hemisphaericâ figurâ, colore rubicundo aliqualiter tincta, ut aliud &peculiare genus gemmae esse videatur. Mihi talem Nycopiae ostendit Illustriss. Princeps Christianus V. P. M. cum ejus valetudini praeessem Anno MDCXLVII. &dixit se eum lapidem auro inclusum, baculo seu arundini, quem ordinariè gestabat, aptari curasse, sed quoties nudâ manu aliquantulum eum amplectebatur, tantum excitasse in manu pruritum, ut eum amovere cogeretur, &amotum tum ostendit. Ex Insulis Feroënsibus fragmentum lapilli accepi, lutei, figurae ovalis, è meditullio enatos Crystallos ostentans. MATREM CRYSTALLI vocare licet, magnitudine articuli pollicis, primo aspectu succinum flavum refert. Haud scio an commode referri possit ad ventrem Crystallinum Imperati, descriptum libro 20. inter Aetites, maximam sane cum eo habet affinitatem. Crystallum artificiose imitari student vitris, scyphis, poculis, sphoerulis, &aliis ex purissimo vitro elaboratis.