# Museum Wormianum 102.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 102.5 to 102.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/102.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/102.5

Si alieno colore, albo, luteo, aut nigro infectus sit, id illi vitio est, ejusque pretium minuit. Licet Plinius plura Adamantum genera agnoscat, nobis tamen non nisi unicum innotuit, quod verum & genuinum sit; sed Pseudoadamantes varii, qui à solo natali nomen & differentias invenerunt: sic sunt Bohemici, Annaebergici, Anglici, Hungarici, &c. sed hi molliores sunt, nec splendorem verorum attingunt, quocirca ad Crystallos potius à multis referuntur. Duo primaria Pseudoadamantum genera sunt observata: unum quod angulis excrescit; hoc mollius & vix Crystallo melius; alterum globosâ aut rotundâ figura silicum instar invenitur. Hoc durius & splendore veros aemulatur, sed tincturam non admittit. Veri in Bisnager Provinciâ Indiae Orientalis, & in Decan, item ad fretum Tanian in Malaccâ inveniuntur. Pseudoadamantes in locis supra allegatis, imo in ipsâ Germaniâ. Varia Adamanti ab Autoribus sunt adscripta, quae tamen veritati non litare docuit expehittp: sidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglits worm i β experientia. Malleum & Incudem innoxie ferre vult Plinius; sed hoc seculo nullus inventus est, qui in pulverem Malleo redigi non possit. Magneti vires adimere crediderunt; sed & hoc falsum esse docuit experientia. Nec plumbum aciem Adamantis obtundit.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
