# Museum Wormianum 103

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/103

UNIVERSITATS. BIBLIOTHER tibe. Besio UNIVERSITATS BIBLIOTHEK ficiunt. Seno Bohemicis. Praestantissimi Rubini in Insulâ Zeilan reperiuntur. Nascitur in Roseâ quadam matrice, quam Balassium esse quidam putant; reperitur quandoque ovi gallinacei magnitudine. Rubino vires multae ab Autoribus tribuuntur. Gestatus & propinatus venenis resistere fertur, ac à peste praeservare, tristitiam arcere; Melancholiam fugare, somnia jucunda praestare, animum exhilarare, libidinem coërcere, sanitatem incolumem tueri, somnia minuere, & gestantem ad iram proclivem reddere. Ajunt colorem mutare, si quid homini infortunatum incumbat, obscurum enim & luridum induit; quem tamen in pristinum mutat, ubi ex voto res succedit. Quod confirmat suo exemplo Wolfgangus Gabelkoverus, comment. in Andreae Baccii historiam cap. 6.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
