# Museum Wormianum 104

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/104

GRANATUS inter Carbunculos etiam ob colorem recensetur, quod politus & luci expositus, igniti carbonis speciem prae se ferat. Gallis Permeisse, quod minii rubedine flagret, Danis & Germanis Granat. Est autem gemma dura & flavedine obscurè rubens, instar ignis aut minii nativi, tincturam suam in igne non remittens. Ratione loci ubi invenitur, in Orientalem & Occidentalem dividitur. Orientalis ex Indiâ, Cambajâ, Aethiopiâ, & aliis locis allatus, in triplici observatur differentiâ. Quidam magis nigricat, atri sanguinis colorem referens, rutilans ac splendens, cui bractea alba supposta, facit ut carbonis igniti speciem praebeat, unde pro vero Carbunculo à multis habetur, quidam Hyacinthum plane aemulatur. Tertius Violae Martiae colorem habet, rubedini permistum. Occidentales etiam colorum gradibus differunt. Praeferuntur reliquis Bohemici, ob tincturae praestantiam. Reperiuntur etiam in Norvegiâ dodecalaterum, impuriores, venâ Talci plerumque infecti, colore ad nigredinem tendentes, ut eo primum genus Orientalium aemulari videantur, naturâ quandoque politi. Tantae magnitudinis mihi unus est inter reliquos, ut ovum columbinum superet. Crescunt in venâ Talci tantâ copiâ, ut ex iis, cum minerâ suâ junctis, lapides molares conficiant. Sunt mihi & Bohemici minuti, qui cum politi sint & puriores, gratiam habent majorem. Granati triti & in pollinem redacti, vi exsiccandi pollent, Gestati cor roborant, tristitiam pellunt, Melancholiae resistunt, quocirea Electuariis Cordialibus quandoque permiscentur praeparati. Optima praeparatio haec censetur: Primo igniantur & in oleo salis extinguantur, donec solvantur. Solutioni affunditur oleum Tartari; in lactis cremorem quasi coagulantur, qui aquâ calidâ aliquoties ablutus usui servatur. HYACINTHUS ejusdem census est cum superioribus, colore rutilo & ex flavedine rubenti, unde etiam ad Carbunculum refertur. Cum varios etiam habeat coloris gradus, eorum respectu variae etiam ejus constituuntur species. Sunt qui instar Minii nativi & sanguinis biliosi rutilent; sunt qui rubedine Croci flavescant; sunt qui succinum flavum aemulentur, qui viliores; sunt qui album succinum referant, qui vilissimi, cum nihil rubedinis fere habeant. Dantur tam Orientales ex Indiâ allati, quam Occidentales ex Silesiâ, Bohemiâ, aliisque locis Germaniae petiti. Commendantur contra pestem, si collo appendantur, aut in annulo gestentur. Spiritus vitales roborare, animi alacritatem conciliare, somnum provocare, & à fulgure portantem defendere creditur. Observandum, omnes has rubras gemmas saepissimè à Gemmariis confundi, etiam accuratissimis, ut nesciant ad quam classem referri debeant, quod etiam à veteribus factum. Nam Plinii Hyacinthus, hodie inter Amethystos recensetur, & veterum Amethystus, Granatus jam putatur.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
