Latin
105.5 to 105.7
Ole Worm, Museum Wormianum 105.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Theophrastus tradit à Rege Babyloniae ad Regem Aegypti missum esse Smaragdum, quatuor cubitorum, &in delubro Jovis apud Aegyptios reperiri obeliscum ex quatuor Smaragdis, longitudine quadraginta cubitorum, latitudine ex unâ parte quatuor cubitorum, ex alterâ duorum. Appianus Grammaticus memoriae tradit, fuisse in Labyrintho Aegyptio Seraphim colossum, ex uno Smaragdo novem cubitorum. Crantzius lib. 7. Metrop. cap. 3. refert Sultanum misisse imperatori Friderico Cantharum ex Smaragdo, capientem Sextarium Balsami. Ipse Genuae vidi Catinum ex Smaragdo, qui in Diametro pedem circiter habebat, qui aestimari ob magnitudinem pretii nequibat. De quo Jovius in Consalvo sic refert. Sanctus crater, in sacrario templi maximi, religiosissimè custoditur, refertque immensi pretii Smaragdum hexagonum, escariae patinae modo cavatum. Partum id fuit antiquitùs ex Syriacâ Victoriâ, &ad publicum civitatis decus D. Laurentio consecratum. Pragae in sacello D. Vencessai etiam magnum inveniri scribit Agricola. Facile laeditur à duriorum gemmarum contactu, aestu, chalybe, aere, ictibus. Vires ei attribuuntur multae &magnae, alvi fluxus &Dysenteriam, à quacunque causâ ortam, exhibitum miraculose sistere ajunt. Exhibentur sex grana in pollinem redacta, in aquâ aliquâ appropriatâ, contra quaevis venena, pestem, morsus venenatos, febres pestilentiales, sudorem provocat. Contra Epilepsiam puerorum collo suspensus, aut digito gestatus, eam impedit, ita ut aut morbum tollat, aut frangatur. Coxae mulieris alligatus partum accelerat, ventri appositus eum retinet, Ori inditus haemorrhagiam sistit. Terriculamenta fugare, hemitritaeam febrem tollere, memoriam firmare, visum connttp:sdigi. ub. uni-heidelberq.